PL 34, col. 470

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

imagines corporum, quae per corporis oculos viderit,
quam somniantium vel etiam in ecstasi visiones. Quaecumque
tamen illa natura visorum est, procul dubio
corpus non est. Hoc nosse cui non sufficit, unde
etiam existant, inquirat ab aliis; me ignorare confiteor.
CAPUT XIX.-- Unde nascantur visiones.
41.
Illud plane exemplorum experimentis colligi
datur, sicut corporum pallor, rubor, tremor, vel
etiam morbus aliquando a corpore habet causas, aliquando
ab anima; et a corpore quidem, cum vel
humor suffunditur, vel cibus vel aliquid aliud corpori
injectum extrinsecus; ab anima vero, cum vel timore
turbatur, vel pudore confunditur, vel irascitur, vel
amat, vel si quid ejusmodi; nec immerito, si id quod
animat et regit, etiam cum vehementius movetur,
vehementius exagitat: ita et ipsi animae ut in ea visa
pergat, quae non ei per sensus corporis nuntiantur,
sed per incorporalem substantiam, et ita pergat ut
non discernat utrum corpora sint an similitudines
corporum, aliquando a corpore accidit, aliquando a
spiritu: et a corpore quidem, sive naturali vicissitudine,
ut sunt visa somniantium, dormire quippe a
corpore est homini; sive aliqua mala valetudine sensibus
perturbatis, ut cum a phreneticis simul et corpora
videntur, et visa similia corporibus tanquam et
ipsa prae oculis adsint: aut penitus interclusis, sicut
saepe male affecti morbo aliquo ingravescente, praesente
corpore diu absentes, deinde hominibus redditi,
multa se vidisse dixerunt: a spiritu vero, cum
omnino sano atque integro corpore in alienationem
rapiuntur, sive ita ut et per sensus corporis corpora
videant, et in spiritu quaedam similia quae a corporibus
non discernant; sive penitus avertantur a sensibus
carnis, et nihil per eos omnino sentientes, illa
spirituali visione habitent in similitudinibus corporum.
Sed cum malus in haec arripit spiritus, aut daemoniacos
facit, aut arreptitios, aut falsos prophetas:
cum autem bonus, fideles mysteria loquentes, aut
accedente etiam intelligentia veros prophetas, aut ad
tempus quod per eos oportet ostendi, videntes atque
narrantes.
CAPUT XX.-- Visa quae a corpore occasionem habent, non tamen exhiberi a corpore.
42.
Sed cum a corpore causa est ut talia visa cernantur,
non ea corpus exhibet; neque enim habet
eam vim, ut formet aliquid spirituale: sed sopito,
aut perturbato, aut etiam intercluso itinere intentionis
a cerebro, qua dirigitur sentiendi motus, anima ipsa
quae motu proprio cessare ab hoc opere non potest,
quia per corpus non sinitur, vel non plene sinitur
corporalia sentire, vel ad corporalia vim suae intentionis
dirigere, spiritu corporalium similitudines agit,
aut intuetur objectas. Et si quidem eas ipsa agit,
phantasiae tantum sunt; si autem objectas intuetur,
ostensiones sunt. Denique cum oculi dolent vel exstincti
sunt, quia non est causa in sede cerebri, unde
ipsa dirigitur intentio sentiendi, non fiunt hujusmodi
visiones, quamvis cernendis corporalibus obstaculum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.