PL 34, col. 471

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

existat a corpore. Magis enim caeci aliquid dormientes
quam vigilantes vident. Dormientibus quippe in cerebro
consopitur via sentiendi, quae intentionem ad
oculos ducit, ideoque ipsa intentio in aliud aversa,
cernit visa somniorum tanquam species corporales
adsint, ut sibi dormiens vigilare videatur, et non similia
corporibus, sed ipsa corpora intueri se putet:
cum autem vigilant caeci, ducitur per illa itinera intentio
cernendi, quae cum ad loca venerit oculorum,
non exseritur foras, sed ibi remanet, ut vigilare se
sentiant, potiusque esse in tenebris vigilando etiam
per diem, quam dormiendo, sive per diem sive per
noctem. Nam et qui caeci non sunt, plerique patentibus
oculis dormiunt nihil per eos videntes, sed non
ideo nihil videntes, cum spiritu cernant visa somniorum:
si autem clausis oculis vigilent, neque dormientium
praesto sunt visionibus neque vigilantium.
Tantum tamen valet, quod usque ad oculos eorum
nec sopita nec perturbata nec interclusa pervenit a
cerebro via sentiendi, et animae intentionem usque
ad ipsas quamvis clausas fores corporis ducit, ut
cogitentur quidem imagines corporum, sed nullo
modo pro eis habeantur corporibus quae per oculos
sentiuntur.
43.
Tantum interest, ubi fiat impedimentum sentiendi
corporalia, cum fit in corpore. Si enim non fit
nisi in ipsis aditibus, et quasi januis sensuum, velut
in oculis, in auribus, caeterisque sensibus corporalibus,
sola impeditur perceptio corporalium; non autem
animae intentio in aliud sic avertitur, ut pro corporibus
habeat imagines corporum: si autem causa
est intus in cerebro, unde diriguntur viae ad ea quae
foris sunt, sentienda; ipsius intentionis vasa sopiuntur,
vel turbantur, vel intercluduntur, quibus nititur
anima in ea quae foris sunt, intuenda vel sentienda.
Quem nisum quoniam non amittit, tanta expressione
format similia, ut imagines corporalium a corporibus
discernere non valens, utrum in illis an in istis sit
nesciat; et cum scit, longe alio modo sciat, quam
dum in cogitando versantur sive occurrunt similitudines
corporum. Qui modus nisi ab expertis capi utcumque
non potest. Hinc enim erat, quod me dormiens
in somnis videre sciebam, nec tamen illas
corporalium rerum similitudines quas videbam, sic
ab ipsis corporalibus discernebam, quemadmodum
eas cogitantes etiam clausis oculis vel in tenebris
constituti discernere solemus. Tantum valet ipsa
animi intentio utrum perducatur usque ad sensus
licet clausos, an in ipso cerebro, unde in haec nititur,
aliqua causa existente in aliud avertatur, ut quamvis
aliquando se noverit non corpora, sed corporum similitudines
cernere, vel minus erudita etiam ipsa esse
corpora existimans, sentiat se non ea corpore, sed
spiritu videre, longe sit tamen ab affectione qua suo
corpori praesentatur: unde se norunt et caeci vigilare,
cum similitudines corporum cogitatas a corporibus,
quae videre non possunt, certa notione discernunt.
CAPUT XXI.-- Visa corporalibus similia in quae anima rapitur, non ideo esse naturae diversae.
44.
Cum autem sano corpore, nec somno sensibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.