PL 34, col. 473

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

tamen in praesentia laetum hominem redderent, mox
profecturi responderunt salvum ac propinquantem, et
eo ipso die quo haec loquebantur, esse venturum: neque
enim metuebant, ne cum totus dies peractus esset,
eos ille redarguendos postridie sequeretur. Quid
multa? dum jam abire disponerent, ecce subito adhuc
eis illic positis venit.
47.
Item alius ante symphoniacum saltabat, ubi
erant multa idola per quamdam Paganorum solemnitatem,
non aliquo spiritu arreptus, sed imitatione ludicra
arreptitios aemulatus, scientibus circumstantibus
et spectantibus. Moris enim erat ut ante prandium
peractis sacrificiis agitatisque fanaticis, si qui adolescentes
post prandium vellent eo more ludere, nullus
prohiberetur. Ille ergo inter saltandum, facto sibi
silentio, jocabundus, et ridente multitudine circumseptus,
ea nocte quae impendebat, in ea silva quae
juxta erat, hominem a leone interemptum iri, ad cujus
cadaver spectandum illucescente die confluxuram
turbam, et illius solemnitatis locum deserturam, praedixit.
Et factum est; cum satis cunctis qui aderant in
omnibus ejus motibus claruisset, hoc eum ludendo et
jocando nusquam perturbata vel alienata mente dixisse;
ipso etiam tanto amplius mirante quod accidit, quanto
magis nosset quo id animo atque ore protulerit.
48.
Quonam modo haec visa in spiritum hominis
veniant, utrum ibi primitus formentur, an formata
ingerantur, et quadam conjunctione cernantur, ut sic
hominibus angeli ostendant cogitationes suas, et corporalium
rerum similitudines, quas in suo spiritu futurorum
cognitione praeformant, quemadmodum et
ipsi nostras cogitationes, non utique oculis, quia non
corpore, sed spiritu vident; verum hoc intersit, quod
illi nostras, etiam si nolimus, noverunt, nos autem
ipsorum, nisi ostendantur, nosse non possumus; quia
sic eas, ut opinor, habent in potestate occultare spiritualibus
modis, quemadmodum nos quibusdam interjectis
obstaculis, nostra corpora ne aliorum oculis
videantur, abscondimus: et quid fiat in spiritu nostro,
ut aliquando cernantur tantummodo significantes imagines,
et utrum aliquid significent ignoretur; aliquando
autem aliquid significare sentiantur, sed quid
significent nesciatur; aliquando vero tanquam pleniore
demonstratione anima humana et spiritu ipsas et mente
quid significent videat; et scire difficillimum est, et si
jam sciamus, disserere atque explicare operosissimum.
CAPUT XXIII.-- Spiritualem naturam, ubi tam multis causis similitudines corporalium formentur, in nobis existere.
49.
Quod autem nunc insinuare satis arbitror, certum
est esse spiritualem quamdam naturam in nobis,
ubi corporalium rerum formantur similitudines; sive
cum aliquod corpus sensu corporis tangimus, et continuo
formatur ejus similitudo in spiritu, memoriaque
reconditur; sive cum absentia corpora jam nota cogitamus,
ut ex eis formetur quidam spiritualis aspectus,
quae jam erant in spiritu et antequam ea cogitaremus;
sive cum eorum corporum quae non novimus,
sed tamen esse non dubitamus, similitudines, non ita

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.