PL 34, col. 474

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ut sunt illa, sed ut occurrit, intuemur; sive cum alia,
quae vel non sunt, vel esse nesciuntur, pro arbitrio
vel opinatione cogitamus; sive unde unde, neque id
agentibus, neque volentibus nobis variae formae corporalium
similitudinum versantur in animo; sive cum
aliquid corporaliter acturi, ea ipsa disponimus quae in
illa actione futura sunt, et omnia cogitatione antecedimus;
sive jam in ipso actu, vel cum loquimur, vel
cum facimus, omnes corporales motus, ut exseri possint,
praeveniuntur similitudinibus suis intus in spiritu;
neque enim ulla vel brevissima syllaba in ordine suo
nisi prospecta sonuisset: sive cum a dormientibus
somnia videntur, vel nihil vel aliquid significantia;
sive cum valetudine corporali turbatis intrinsecus
itineribus sentiendi, imagines corporum spiritus veris
corporibus ita miscet, ut internosci vel vix possint,
vel omnino non possint; et aut significent aliquid, aut
sine ulla significatione oboriantur; sive prorsus ingravescente
aliquo morbo vel dolore corporis, et intercludente
intus vias quibus animae, ut per carnem sentiret,
exserebatur ac nitebatur intentio, altius quam
somno absentato spiritu, corporalium rerum existunt
aut monstrantur imagines, vel significantes aliquid vel
sine ulla significatione apparentes; sive nulla ex corpore
causa existente, sed assumente atque rapiente
aliquo spiritu tollitur anima in hujusmodi videndas
similitudines corporum, miscens eis visa corporalia,
cum simul etiam corporis sensibus utitur; sive ita spiritu
assumente alienatur ab omni corporis sensu, et
avertitur, ut solis similitudinibus corporum spirituali
visione teneatur, ubi nescio utrum possint aliqua nihil
significantia videri.
CAPUT XXIV.-- Visionem intellectualem spirituali, spiritualem corporali praestare.
50.
Haec igitur natura spiritualis, in qua non corpora,
sed corporum similitudines exprimuntur, inferioris
generis visiones habet, quam illud mentis atque intelligentiae
lumen, quo et ista inferiora dijudicantur, et
ea cernuntur quae neque sunt corpora, neque ullas
gerunt formas similes corporum; velut ipsa mens et
omnis animae affectio bona, cui contraria sunt ejus
vitia, quae recte culpantur atque damnantur in hominibus.
Quo enim alio modo ipse intellectus nisi
intelligendo conspicitur? Ita et charitas, gaudium,
pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo,
continentia, et caetera hujusmodi, quibus propinquatur
Deo [(Galat. V, 22, 23)] : et ipse Deus, ex quo
omnia, per quem omnia, in quo omnia [(Rom. XI, 36)] .
51.
Quanquam itaque in eadem anima fiant visiones,
sive quae sentiuntur per corpus, sicut hoc corporeum
coelum, terra, et quaecumque in eis nota esse possunt,
quemadmodum possunt; sive quae spiritu videntur
similia corporum, de quibus multa jam diximus; sive
cum mente intelliguntur, quae nec corpora sunt, nec
similitudines corporum; habent utique ordinem suum,
et est aliud alio praecellentius. Praestantior est enim
visio spiritualis quam corporalis, et rursus praestantior
intellectualis quam spiritualis. Corporalis enim
sine spirituali esse non potest; quandoquidem momento

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.