PL 34, col. 477

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Sicut intelligendum arbitror quod de Moyses scriptum
est [(Num. XII, 8)] .
55.
Concupiverat enim, sicut in Exodo legimus, videre
Deum; non utique sicut viderat in monte, nec sicut
videbat in tabernaculo [(Exod. XIX, 18, et XXXIII, 9)] , sed in
ea substantia qua Deus est, nulla assumpta corporali
creatura, quae mortalis carnis sensibus praesentetur:
neque in spiritu figuratis similitudinibus corporum;
sed per speciem suam, quantum eam capere creatura
rationalis et intellectualis potest, sevocata ab omni
corporis sensu, et ab omni significativo aenigmate
spiritus. Sic enim scriptum est, Si ergo inveni gratiam
in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste, ut
videam te; cum paulo superius legatur locutus Dominus
ad Moysen facie ad faciem, sicut quis loquitur ad
amicum suum. Sentiebat ergo quid videbat, et quod
non videbat desiderabat. Nam et paulo post, cum
dixisset ei Deus, Invenisti enim gratiam in conspectu
meo, et scio te prae omnibus; respondit ei, Ostende mihi
claritatem tuam. Et tunc quidem responsum accepit a
Domino figuratum, de quo nunc longum est disputare,
quando ei dixit: Non poteris videre faciem meam,
et vivere. Non enim videbit homo faciem meam, et vivet.
Deinde subjecit et ait illi: Ecce locus penes me, et
stabis super petram, statim ut transiet mea majestas,
et ponam te in spelunca petrae, et tegam manu mea super
te donec transeam; et auferam manum, et tunc videbis
posteriora mea: nam facies mea non apparebit tibi [(Id. XXXIII, 11-23)]
.
Nec tamen secuta Scriptura hoc
etiam corporaliter factum esse narravit, satisque
per hoc demonstratum est figurate dictum esse in Ecclesiae
significatione. Ipse est enim locus penes Dominum,
quia Ecclesia est templum ejus et ipsa aedificata
est super petram, et caetera quae ibi dicta sunt, eidem
intelligentiae congruunt. Nisi tamen concupitam et
desideratam Dei claritatem Moyses videre meruisset,
non in libro Numerorum diceret Deus ad Aaron et
Mariam fratres ejus: Audite verba mea, Si fuerit propheta
inter vos Domino, in visione illi cognoscar, et in
somno loquar illi; non ita quomodo famulus meus Moyses
in tota domo mea fidelis est. Os ad os loquar ad illum
in specie, et non per aenigmata, et claritatem Domini vidit [(Num. XII, 6-8)]
.
Neque enim hoc secundum substantiam
corporis, quae carnis sensibus praesentatur,
intelligendum est; nam utique sic loquebatur ad
Moysen facie ad faciem, contra in contra, quando
tamen dixit ei, Ostende mihi temetipsum; et nunc etiam
ad ipsos quos objurgabat, et quibus Moysi meritum
ita praeferebat, sic loquebatur per creaturam corporalem
praesentatam sensibus carnis. Illo ergo modo, in
illa specie qua Deus est, longe ineffabiliter secretius
et praesentius loquitur locutione ineffabili, ubi eum
nemo videns vivet vita ista, qua mortaliter vivitur
in istis sensibus corporis: sed nisi ab hac vita quisque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.