PL 34, col. 478
De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
quodammodo moriatur, sive omnino exiens de corpore,
sive ita aversus et alienatus a carnalibus sensibus,
ut merito nesciat, sicut Apostolus ait, utrum in
corpore an extra corpus sit [(II Cor. XII, 3)] , cum in
illam rapitur et subvehitur visionem.
CAPUT XXVIII.-- Tertium coelum et paradisum de quo Apostolus, posse intelligi tertium genus visionis.
56.
Quapropter si hoc tertium visionis genus, quod
superius est, non solum omni corporali, quo per corporis
sensus corpora sentiuntur, verum etiam omni
illo spirituali, quo similitudines corporum spiritu et
non mente cernuntur, tertium coelum appellavit Apostolus;
in hoc videtur claritas Dei, cui videndae corda
mundantur, unde dictum est, Beati mundo corde, quia
ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
: non per aliquam
corporaliter vel spiritualiter figuratam significationem
tanquam per speculum in aenigmate, sed facie ad
faciem [(I Cor. XIII, 12)] , quod de Moyse dictum est, os ad os;
per speciem scilicet qua est Deus quidquid
est, quantulumcumque eum mens, quae non est quod
ipse, etiam ab omni terrena labe mundata, et ab omni
corpore et similitudine corporis alienata et abrepta
capere potest: a quo peregrinamur mortali et corruptibili
onere gravati, quamdiu per fidem ambulamus,
non per speciem [(II Cor. V, 6, 7)] , et cum hic juste
vivimus. Cur autem non credamus, quod tanto Apostolo
doctori Gentium, rapto usque ad istam excellentissimam
visionem, voluerit Deus demonstrare vitam,
in qua post hanc vitam vivendum est in aeternum?
Et cur non dicatur iste paradisus, excepto illo
in quo corporaliter vixit Adam inter ligna nemorosa
atque fructuosa? Quandoquidem et Ecclesia, quae nos
congregat in charitatis sinum, paradisus dicta est cum fructu pomorum
[(Cant. IV, 13)]
. Sed hoc figurate
dictum est, tanquam illo paradiso, ubi proprie fuit
Adam, Ecclesia significata sit per formam futuri.
Quanquam diligentius considerantibus fortassis occurrat
illo paradiso corporali, in quo Adam corporaliter
fuit, et istam vitam sanctorum significatam, quae
nunc agitur in Ecclesia, et illam quae post hanc erit
in aeternum: sicut Jerusalem, quae interpretatur Visio
pacis, et tamen quaedam terrena civitas demonstratur,
significat Jerusalem matrem nostram aeternam in
coelis, sive in iis qui spe salvi facti sunt, et quod non
vident sperantes per patientiam exspectant [(Rom. VIII,
24, 25)] , secundum quos multi filii desertae, magis
quam ejus quae habet virum [(Galat. IV, 26, 27)] ; sive
in ipsis Angelis sanctis per Ecclesiam multiformis sapientiae
Dei [(Ephes. III, 10)] , cum quibus post hanc
peregrinationem sine labore et sine fine vivendum
est.
CAPUT XXIX.-- An ut plures coeli, ita in spirituali et intellectuali visione plures gradus.
57.
Si autem sic accipimus tertium coelum quo
Apostolus raptus est, ut quartum etiam, et aliquot
ultra superius coelos esse credamus, infra quos est
hoc tertium coelum, sicut eos alii septem, alii octo,
alii novem vel etiam decem perhibent, et in ipso uno
quod dicitur firmamentum, multos gradatim esse