PL 34, col. 482

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

cum apud inferos in tormentis esset
[(Luc. XVI, 22-26)]
,
et caetera. Videmus itaque inferorum mentionem non
esse factam in requie pauperis, sed in supplicio
divitis.
64.
Illud etiam quod Jacob dicit ad filios suos, Deducetis senectam meam cum tristitia ad inferos
[(Gen.
XLIV, 29)]
, videtur hoc magis timuisse, ne nimia tristitia
sic perturbaretur, ut non ad requiem beatorum
iret, sed ad inferos peccatorum. Neque enim parvum
animae malum est tristitia, cum et Apostolus cuidam
tam sollicite timuerit, ne majore tristitia absorberetur [(II Cor. II, 7)] .
Proinde, ut dixi, nondum inveni,
et adhuc quaero, nec mihi occurrit inferos alicubi in
bono posuisse Scripturam duntaxat canonicam: non
autem in bono accipiendum sinum Abrahae, et illam
requiem quo ab Angelis pius pauper ablatus est,
nescio utrum quisquam possit audire; et ideo quomodo
eam apud inferos credamus esse, non video.
CAPUT XXXIV.-- De Paradiso et tertio coelo quo raptus est Paulus.
65.
Verum hoc dum quaerimus, et aut invenimus,
aut non invenimus, urget nos longitudo libri hujus
eum aliquando concludere. Quapropter quoniam de
paradiso sermonem instituimus, propter illud quod
Apostolus ait, scire se raptum hominem usque in tertium
coelum, nescire autem sive in corpore sive extra
corpus, et quia raptus est in paradisum, et audivit
ineffabilia verba, quae non licet homini loqui; non temere
affirmamus, utrum in tertio coelo sit paradisus,
an etiam in tertium coelum, et inde rursus in paradisum
raptus sit. Si enim proprie quidem nemorosus
locus, translato autem verbo, omnis etiam spiritualis
quasi regio, ubi animae bene est, merito paradisus dici
potest; non solum tertium coelum, quidquid illud est,
quod profecto magnum sublimiterque praeclarum est,
verum etiam in ipso homine laetitia quaedam bonae
conscientiae paradisus est. Unde et Ecclesia in sanctis
temperanter et juste et pie viventibus paradisus recte
dicitur [(Eccli. XL, 28)] , pollens affluentia gratiarum,
castisque deliciis: quandoquidem et in tribulationibus
gloriatur de ipsa patientia plurimum gaudens, quia secundum
multitudinem dolorum in corde consolationes
Dei jucundant animam ejus [(Psal. XCIII, 19)] . Quanto
magis ergo post hanc vitam etiam sinus ille Abrahae
paradisus dici potest, ubi jam nulla tentatio, ubi tanta
requies post omnes dolores vitae hujus? Neque enim
et lux ibi non est propria quaedam et sui generis, et
profecto magna, quam dives ille de tormentis et tenebris
inferorum, tam utique de longinquo, cum magnum
chasma esset in medio, sic tamen vidit, ut ibi
illum quondam contemptum pauperem agnosceret.
66.
Quae si ita sunt, ideo sub terris dicuntur inferi
vel creduntur, quia congruenter in spiritu per illas
corporalium rerum similitudines sic demonstrantur,
ut quoniam defunctorum animae inferis dignae, carnis
amore peccaverunt, hoc eis per illas corporalium similitudines
exhibeatur, quod ipsi carni mortuae solet,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.