PL 34, col. 50

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Christian Doctrine 2.19 · On Christian Doctrine 2.18 · On Christian Doctrine 2.20

egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis,
et obscuratum est cor insipiens eorum: dicentes enim
se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt
gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis
corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum,
et serpentium [(Rom. I, 21 sqq.)] .
CAPUT XIX.-- Doctrinarum genera duo reperta apud Ethnicos.
29.
Sed ut totum istum locum, nam est maxime
necessarius, diligentius explicemus; duo sunt genera
doctrinarum, quae in gentilibus etiam moribus exercentur.
Unum earum rerum quas instituerunt homines;
alterum earum quas animadverterunt jam peractas
aut divinitus institutas. Illud quod est secundum
institutiones hominum, partim superstitiosum est,
partim non est.
CAPUT XX.-- Scientiae quas homines instituerunt aliquae superstitionum plenae. Catonis dictum lepidum.
30.
Superstitiosum est quidquid institutum est ab
hominibus ad facienda et colenda idola pertinens, vel
ad colendam sicuti Deum creaturam partemve ullam
creaturae; vel ad consultationes et pacta quaedam
significationum cum daemonibus placita atque foederata,
qualia sunt molimina magicarum artium, quae
quidem commemorare potius quam docere assolent
poetae. Ex quo genere sunt, sed quasi licentiore vanitate,
aruspicum et augurum libri. Ad hoc genus pertinent
omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum
quoque disciplina condemnat, sive in praecantationibus,
sive in quibusdam notis quos characteres
vocant, sive in quibusque rebus suspendendis
atque illigandis, vel etiam aptandis quodammodo,
non ad temperationem corporum, sed ad quasdam
significationes aut occultas, aut etiam manifestas; quae
mitiore nomine physica vocant, ut quasi non superstitione
implicare, sed natura prodesse videantur: sicut
sunt inaures in summo aurium singularum, aut de
struthionum ossibus ansulae in digitis, aut cum tibi
dicitur singultienti, ut dextera manu sinistrum pollicem
teneas.
31.
His adjunguntur millia inanissimarum observationum,
si membrum aliquod salierit, si junctim ambulantibus
amicis lapis, aut canis, aut puer medius
intervenerit: atque illud quod lapidem calcant, tanquam
diremptorem amicitiae, minus molestum est,
quam quod innocentem puerum colapho percutiunt,
si pariter ambulantibus intercurrit. Sed bellum est
quod aliquando pueri vindicantur a canibus: nam
plerumque tam superstitiosi sunt quidam, ut etiam
canem qui medius intervenerit, ferire audeant, non
impune; namque a vano remedio cito ille interdum
percussorem suum ad verum medicum mittit. Hinc
sunt etiam illa, limen calcare cum ante domum suam
transit; redire ad lectum, si quis dum se calceat sternutaverit;
redire domum, si procedens offenderit;
cum vestis a soricibus roditur, plus tremere suspicione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.