PL 34, col. 49
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Christian Doctrine 2.17 · On Christian Doctrine 2.18 · On Christian Doctrine 2.16
Legis, de quo item numero si quaeratur, nonnisi ad
Creatorem creaturamque referendus est, vel propter
superius expositum ipsum denarium. Et ille numerus
aedificationis templi, qui commemoratur in Evangelio,
quadraginta scilicet et sex annorum [(Joan. II, 20)] ,
nescio quid musicum sonat; et relatus ad fabricam
Dominici corporis, propter quam templi mentio facta
est, cogit nonnullos haereticos confiteri Filium Dei
non falso, sed vero et humano corpore indutum: et
numerum quippe et musicam plerisque locis in sanctis
Scripturis honorabiliter posita invenimus.
CAPUT XVII.-- Origo fabulae Musarum novem.
27.
Non enim audiendi sunt errores gentilium superstitionum,
qui novem Musas Jovis et Memoriae
filias esse finxerunt. Refellit eos Varro, quo nescio
utrum apud eos quisquam talium rerum doctior vel
curiosior esse possit. Dicit enim civitatem nescio
quam, non enim nomen recolo, locasse apud tres artifices
terna simulacra Musarum, quod in templo Apollinis
donum poneret, ut quisquis artificum pulchriora
formasset, ab illo potissimum electa emeret. Itaque
contigisse ut opera sua quoque illi artifices aeque pulchra
explicarent, et placuisse civitati omnes novem,
atque omnes esse emptas, ut in Apollinis templo dedicarentur;
quibus postea dicit Hesiodum poetam imposuisse
vocabula. Non ergo Jupiter novem Musas genuit,
sed tres fabri ternas creaverunt. Tres autem
non propterea illa civitas locaverat, quia in somnis
eas viderat, aut tot se cujusquam illorum oculis demonstraverant;
sed quia facile erat animadvertere
omnem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem
esse natura. Aut enim voce editur, sicuti eorum
est qui faucibus sine organo canunt; aut flatu,
sicut tubarum et tibiarum; aut pulsu, sicut in citharis
et tympanis, et quibuslibet aliis quae percutiendo
canora sunt.
CAPUT XVIII.-- Profani si quid bene dixerunt, non aspernandum.
28.
Sed sive ita se habeat quod Varro retulit, sive
non ita; nos tamen non propter superstitionem profanorum
debemus musicam fugere, si quid inde utile
ad intelligendas sanctas Scripturas rapere potuerimus;
nec ad illorum theatricas nugas converti, si
aliquid de citharis et de organis, quod ad spiritualia
capienda valeat, disputemus. Neque enim et litteras
discere non debuimus, quia earum repertorem dicunt
esse Mercurium; aut quia justitiae virtutique templa
dedicarunt, et quae corde gestanda sunt in lapidibus
adorare maluerunt, propterea nobis justitia
virtusque fugienda est: imo vero quisquis bonus verusque
christianus est, Domini sui esse intelligat, ubicumque
invenerit veritatem, quam confitens et agnoscens,
etiam in Litteris sacris superstitiosa figmenta
repudiet; doleatque homines atque caveat, qui cognoscentes
Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias