PL 34, col. 52
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Christian Doctrine 2.22 · On Christian Doctrine 2.23 · On Christian Doctrine 2.0
est siderum, quomodo se habebant cum ille nasceretur,
de quo isti miseri a miserioribus consuluntur.
Fieri autem potest, ut aliqui gemini tam sequaciter
fundantur ex utero, ut intervallum temporis inter eos
nullum possit apprehendi, et constellationum numeris
annotari. Unde necesse est nonnullos geminos easdem
habere constellationes, cum paria rerum, vel quas
agunt vel quas patiuntur, eventa non habeant, sed
plerumque ita disparia, ut alius felicissimus, alius infelicissimus
vivat: sicut Esau et Jacob geminos accepimus
natos, ita ut Jacob, qui posterior nascebatur,
manu plantam praecedentis fratris tenens inveniretur [(Gen. XXV, 25)] .
Horum certe dies atque hora nascentium
aliter notari non posset, nisi ut amborum constellatio
esset una; quantum autem intersit inter amborum
mores, facta, labores atque successus, Scriptura
testis est, jam ore omnium gentium pervagata.
34.
Neque enim ad rem pertinet, quod dicunt ipsum
momentum minimum atque angustissimum temporis,
quod geminorum partum disterminat, multum valere
in rerum natura atque coelestium corporum rapidissima
velocitate. Etsi enim concedam ut plurimum
valeat, tamen in constellationibus a mathematico inveniri
non potest, quibus inspectis se fata dicere profitetur.
Quod ergo in constellationibus non invenit,
quas necesse est unas inspiciat, sive de Jacob, sive de
ejus fratre consulatur; quid ei prodest si distat in
coelo quod temere securus infamat, et non distat in
tabula quam frustra sollicitus intuetur? Quare istae
quoque opiniones quibusdam rerum signis humana
praesumptione institutis, ad eadem illa quasi quaedam
cum daemonibus pacta et conventa referendae
sunt.
CAPUT XXIII.-- Cur repudianda genethliacorum scientia.
35.
Hinc enim fit ut occulto quodam judicio divino,
cupidi malarum rerum homines tradantur illudendi et
decipiendi pro meritis voluntatum suarum, illudentibus
eos atque decipientibus praevaricatoribus angelis;
quibus ista mundi pars infima, secundum pulcherrimum
ordinem rerum, divinae providentiae lege
subjecta est. Quibus illusionibus et deceptionibus evenit,
ut istis superstitiosis et perniciosis divinationum
generibus multa praeterita et futura dicantur, nec
aliter accidant, quam dicuntur; multaque observantibus
secundum observationes suas eveniant, quibus
implicati curiosiores fiant, et sese magis magisque
inserant multiplicibus laqueis perniciosissimi erroris.
Hoc genus fornicationis animae salubriter divina Scriptura
non tacuit; neque ab ea sic deterruit animam,
ut propterea talia negaret esse sectanda quia falsa dicuntur
a professoribus eorum, sed etiam si dixerint
vobis, inquit, et ita evenerit, ne credatis eis [(Deut. XIII,
1-3)]
. Non enim quia imago Samuelis mortui Sauli regi