PL 34, col. 53

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Christian Doctrine 2.23 · On Christian Doctrine 2.24 · On Christian Doctrine 2.0

vera praenuntiavit [(I Reg. XXVIII, 14-20; Eccli. XLVI,
23)] , propterea talia sacrilegia, quibus imago illa praesentata
est, minus exsecranda sunt: aut quia in Actibus
Apostolorum ventriloqua femina verum testimonium
perhibuit Apostolis Domini, idcirco Paulus
apostolus pepercit illi spiritui, ac non potius feminam
illius daemonii correptione atque exclusione mundavit [(Act. XVI, 16-18)] .
36.
Omnes igitur artes hujusmodi vel nugatoriae
vel noxiae superstitionis, ex quadam pestifera societate
hominum et daemonum, quasi pacta quaedam infidelis
et dolosae amicitiae constituta, penitus sunt repudianda
et fugienda christiano: Non quod idolum
sit aliquid, ait Apostolus, sed quia quae immolant, daemoniis
immolant, et non Deo; nolo autem vos socios
daemoniorum fieri [(I Cor. X, 19, 20)]
. Quod autem de
idolis, et de immolationibus, quae honori eorum exhibentur,
dixit Apostolus, hoc de omnibus imaginariis
signis sentiendum est, quae vel ad cultum idolorum,
vel ad creaturam ejusque partes tanquam Deum colendas
trahunt, vel ad remediorum aliarumque observationum
curam pertinent; quae non sunt divinitus
ad dilectionem Dei et proximi tanquam publice constituta,
sed per privatas appetitiones rerum temporalium
corda dissipant miserorum. In omnibus ergo
istis doctrinis societas daemonum formidanda atque
vitanda est, qui nihil cum principe suo diabolo nisi
reditum nostrum claudere atque obserare conantur.
Sicut autem de stellis, quas condidit et ordinavit
Deus, humanae et deceptoriae conjecturae ab hominibus
institutae sunt; sic etiam de quibusque nascentibus
vel quoquo modo divinae providentiae administratione
existentibus rebus, multi multa humanis suspicionibus,
quasi regulariter conjectata, litteris mandaverunt,
si forte insolite acciderint, tanquam si mula
pariat, aut fulmine aliquid percutiatur.
CAPUT XXIV.-- Societas et pactum cum daemonibus in superstitioso rerum usu.
37.
Quae omnia tantum valent, quantum praesumptione
animorum quasi communi quadam lingua cum
daemonibus foederata sunt. Quae tamen plena sunt
omnia pestiferae curiositatis, cruciantis sollicitudinis,
mortiferae servitutis. Non enim quia valebant, animadversa
sunt; sed animadvertendo atque signando
iactum est ut valerent. Et ideo diversis diverse proveniunt
secundum cogitationes et praesumptiones suas.
Illi enim spiritus qui decipere volunt, talia procurant
cuique, qualibus eum irretitum per suspiciones et
consensiones ejus vident. Sicut enim, verbi gratia,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.