PL 34, col. 59

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Christian Doctrine 2.33 · On Christian Doctrine 2.32 · On Christian Doctrine 2.34

hac regula illud est quod de apostolo Paulo commemoravimus:
praecedit enim non esse resurrectionem
mortuorum, quod dicebant illi quorum errorem
destruere volebat Apostolus. Porro illam sententiam
praecedentem, qua dicebant non esse resurrectionem
mortuorum, necessario sequitur, Neque Christus resurrexit:
hoc autem quod sequitur, falsum est; Christus
enim resurrexit: falsum est ergo et quod praecedit;
praecedit autem, non esse resurrectionem mortuorum
est igitur resurrectio mortuorum. Quod totum breviter
ita dicitur: Si non est resurrectio mortuorum, neque
Christus resurrexit: Christus autem resurrexit;
est igitur resurrectio mortuorum. Hoc ergo, ut consequenti
ablato auferatur etiam necessario quod praecedit,
non instituerunt homines, sed ostenderunt. Et
haec regula pertinet ad veritatem connexionum, non
ad veritatem sententiarum.
CAPUT XXXIII.-- In falsis sententiis conclusiones verae esse possunt, et in veris falsae.
51.
Sed in hoc loco de resurrectione cum ageretur,
et regula connexionis vera est, et ipsa in conclusione
sententia. In falsis autem sententiis, connexionis
veritas est isto modo: faciamus aliquem
concessisse, Si animal est cochlea, vocem habet; hoc
concesso, cum probatum fuerit vocem cochleam non
habere, quoniam consequenti ablato illud quod praecedit
aufertur, concluditur non esse animal cochleam.
Quae sententia falsa est, sed ex concesso falso vera
est conclusionis connexio. Veritas itaque sententiae
per seipsam valet; veritas autem connexionis ex ejus
cum quo agitur, opinione vel concessione consistit.
Ideo autem, ut supra diximus, infertur vera connexione
quod falsum est, ut eum cujus errorem corrigere volumus,
poeniteat concessisse praecedentia, quorum
consequentia videt esse respuenda. Jam hinc intelligere
facile est, sicut in falsis sententiis veras, sic in
veris sententiis falsas conclusiones esse posse. Fac
enim aliquem proposuisse, Si justus est ille, bonus
est, et esse concessum; deinde assumpsisse, Non est
autem justus; quo item concesso, intulisse conclusionem,
Non est igitur bonus. Quae tamen etsi vera
sint omnia, non est tamen vera regula conclusionis.
Non enim sicut ablato consequenti aufertur necessario
quod praecedit, ita etiam ablato praecedenti aufertur
necessario quod consequitur. Quia verum est, cum
dicimus, Si orator est, homo est: ex qua propositione
si assumamus, Non est autem orator; non erit
consequens cum intuleris, Non est igitur homo.
CAPUT XXXIV.-- Aliud est nosse leges conclusionum, aliud veritatem sententiarum.
52.
Quapropter aliud est nosse regulas connexionum,
aliud sententiarum veritatem. In illis discitur
quid sit consequens, quid non consequens, quid repugnans.
Consequens est, Si orator est, homo est:
inconsequens, Si homo est, orator est: repugnans,
Si homo est, quadrupes est. Hic ergo de ipsa connexione
judicatur. In veritate autem sententiarum
ipsae per se sententiae, non earum connexio consideranda
est: sed veris certisque sententiis, cum incertae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.