PL 34, col. 60
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Christian Doctrine 2.35 · On Christian Doctrine 2.36 · On Christian Doctrine 2.34
vera connexione junguntur, etiam ipsae certae fiant
necesse est. Quidam autem sic se jactant, cum veritatem
connexionum didicerint, quasi sententiarum ipsa
sit veritas. Et rursus, quidam plerumque retinentes
veram sententiam, male se contemnunt, quia leges
conclusionis ignorant; cum melior sit qui novit esse
resurrectionem mortuorum, quam ille qui novit consequens
esse, ut si resurrectio mortuorum non est,
neque Christus resurrexerit.
CAPUT XXXV.-- Scientia definiendi et dividendi non est falsa etiamsi falsis adhibeatur. Falsum quid.
53.
Item scientia definiendi, dividendi, atque partiendi,
quanquam etiam rebus falsis plerumque adhibeatur,
ipsa tamen falsa non est, neque ab hominibus
instituta, sed in rerum ratione comperta. Non
enim quia et fabulis suis eam poetae, et opinionibus
erroris sui vel falsi philosophi, vel etiam haeretici, hoc
est, falsi christiani adhibere consueverunt, propterea
falsum est neque in definiendo, neque in dividendo
aut partiendo, aliquid complectendum esse quod ad
rem ipsam non pertinet, aut aliquid quod pertinet
praetereundum. Hoc verum est, etiamsi ea quae definiuntur
aut distribuuntur, vera non sint. Nam et
ipsum falsum definitur, cum dicimus falsum esse
significationem rei non ita se habentis ut significatur,
sive alio aliquo modo: quae definitio vera est, quamvis
falsum verum esse non possit. Possumus etiam
dividere, dicentes, duo esse genera falsi: unum eorum
quae omnino esse non possunt; alterum eorum quae
non sunt, quamvis esse possint. Nam qui dicit septem
et tria undecim esse, id dicit quod omnino esse non
potest: qui autem dicit calendis, verbi gratia, januariis
pluisse, tamenetsi factum non sit, id tamen
dicit quod fieri potuerit. Definitio igitur et divisio
falsorum potest esse verissima, quamvis falsa ipsa
utique vera non sint.
CAPUT XXXVI.-- Eloquentiae praecepta vera sunt, quamvis eis interdum falsa persuadeantur.
54.
Sunt etiam quaedam praecepta uberioris disputationis,
quae jam eloquentia nominatur, quae nihilominus
vera sunt, quamvis eis possint etiam falsa persuaderi:
sed quia et vera possunt, non est facultas
ipsa culpabilis, sed ea male utentium perversitas.
Nam neque hoc ab hominibus institutum est, ut charitatis
expressio conciliet auditorem, aut ut facile
quod intendit, insinuet brevis et aperta narratio, et
varietas ejus sine fastidio teneat intentos; et caeterae
hujusmodi observationes, quae sive in falsis sive in
veris causis, verae sunt tamen, in quantum vel sciri
vel credi aliquid faciunt, aut ad expetendum fugiendumve
animos movent, et inventae potius quod ita se
habeant, quam ut ita se haberent institutae.
CAPUT XXXVII.-- Quae utilitas rhetoricae et dialecticae.
55.
Sed haec pars cum discitur, magis ut proferamus