PL 34, col. 61
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Christian Doctrine 2.37 · On Christian Doctrine 2.38 · On Christian Doctrine 2.0
ea quae intellecta sunt, quam ut intelligamus,
adhibenda est. Illa vero conclusionum et definitionum
et distributionum, plurimum intellectorem adjuvat:
tantum absit error, quo videntur homines sibi ipsam
beatae vitae veritatem didicisse, cum ista didicerint.
Quanquam plerumque accidat ut facilius homines res
eas assequantur, propter quas assequendas ista discuntur,
quam talium praeceptorum nodosissimas et spinosissimas
disciplinas. Tanquam si quispiam dare
volens praecepta ambulandi, moneat non esse levandum
posteriorem pedem, nisi cum posueris priorem,
deinde minutatim quemadmodum articulorum et poplitum
cardines oporteat movere, describat. Vera
enim dicit, nec aliter ambulari potest; sed facilius
homines haec faciendo ambulant, quam animadvertunt
cum faciunt, aut intelligunt cum audiunt. Qui autem
ambulare non possunt, multo minus ea curant, quae
nec experiendo possunt attendere. Ita plerumque citius
ingeniosus videt non esse ratam conclusionem, quam
praecepta ejus capit; tardus autem non eam videt;
sed multo minus quod de illa praecipitur: magisque
in his omnibus ipsa spectacula veritatis saepe delectant,
quam ex eis in disputando aut judicando adjuvamur;
nisi forte quod exercitatiora reddunt ingenia,
si etiam maligniora aut inflatiora non reddant, hoc
est, ut aut decipere verisimili sermone atque interrogationibus
ament, aut aliquid magnum, quo se
bonis atque innocentibus anteponant, se assecutos
putent qui ista didicerunt.
CAPUT XXXVIII.-- Numerorum scientia non ex hominum instituto, sed ex rerum natura est ab hominibus adinventa.
56.
Jam vero numeri disciplina cuilibet tardissimo
clarum est quod non sit ab hominibus instituta, sed potius
indagata atque inventa. Non enim sicut primam syllabam
Italiae, quam brevem pronuntiaverunt veteres,
voluit Virgilius, et longa facta est; ita quisquam potest
efficere cum voluerit, ut ter terna aut non sint novem,
aut non possint efficere quadratam figuram, aut non ad
ternarium numerum tripla sint, ad senarium sescupla,
ad nullum dupla, quia intelligibiles numeri semissem
non habent. Sive ergo in seipsis considerentur, sive
ad figurarum aut ad sonorum aliarumve motionum leges
numeri adhibeantur, incommutabiles regulas habent,
neque ullo modo ab hominibus institutas, sed
ingeniosorum sagacitate compertas.
57.
Quae tamen omnia quisquis ita dilexerit, ut jactare
se inter imperitos velit, et non potius quaerere
unde sint vera, quae tantummodo vera esse persenserit;
et unde quaedam non solum vera sed etiam incommutabilia,
quae incommutabilia esse comprehenderit;
ac sic a specie corporum usque ad humanam
mentem perveniens, cum et ipsam mutabilem invenerit,
quod nunc docta, nunc indocta sit, constituta tamen
inter incommutabilem supra se veritatem, et
mutabilia infra se caetera, ad unius Dei laudem atque