PL 34, col. 64

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Christian Doctrine 2.41 · On Christian Doctrine 2.42 · On Christian Doctrine 2.0

studiosus, cum ad eas perscrutandas accedere
coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: Scientia
inflat, charitas aedificat [(I Cor. VIII, 1)]
. Ita enim sentiet,
quamvis de Aegypto dives exeat, tamen nisi Pascha
egerit, salvum se esse non posse. Pascha autem
nostrum immolatus est Christus [(Id. V, 7)] , nihilque
magis immolatio Christi nos docet, quam illud quod
ipse clamat, tanquam ad eos quos in Aegypto sub Pharaone
videt laborare: Venite ad me, qui laboratis et
onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum
super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis
corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum
enim meum lene est, et sarcina mea levis est [(Matth. XI,
28-30)]
: quibus, nisi mitibus et humilibus corde, quos
non inflat scientia, sed charitas aedificat? Meminerint
ergo eorum qui Pascha illo tempore per umbrarum
imaginaria celebrabant, cum signari postes sanguine
agni juberentur, hyssopo fuisse signatos [(Exod. XII,
22)] . Herba haec mitis et humilis est, et nihil fortius
et penetrabilius ejus radicibus: ut in charitate radicati
et fundati possimus comprehendere cum omnibus
sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et
profundum, id est, crucem Domini: cujus latitudo dicitur
in transverso ligno, quo extenduntur manus;
longitudo, a terra usque ad ipsam latitudinem, quo a
manibus et infra totum corpus affigitur; altitudo, a latitudine
sursum usque ad summum, cui adhaeret caput;
profundum vero, quod terrae infixum absconditur.
Quo signo crucis, omnis actio christiana describitur,
bene operari in Christo, et ei perseveranter
inhaerere, sperare coelestia, sacramenta non profanare.
Per hanc actionem purgati valebimus cognoscere
etiam supereminentem scientiae charitatem
Christi, qua aequalis est Patri, per quem facta sunt
omnia, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei [(Ephes. III, 17-19)] .
Est etiam in hyssopo vis purgatoria,
ne inflante scientia de divitiis ab Aegypto ablatis,
superbe aliquid pulmo tumidis anhelet: Asperges
me, inquit, hyssopo et mundabor; lavabis me, et super
nivem dealbabor. Auditui meo dabis exsultationem
et laetitiam. Deinde consequenter annectit ut ostendat
purgationem a superbia significari hyssopo, Et exsultabunt
ossa humiliata [(Psal. L, 9, 10)]
.
CAPUT XLII.-- Sacrae Scripturae cum profana comparatio.
63.
Quantum autem minor est auri, argenti vestisque
copia, quam de Aegypto secum ille populus abstulit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.