PL 34, col. 96

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Christian Doctrine 4.7 · On Christian Doctrine 4.0

nostri Jesu Christi scit, qui est benedictus in saecula,
quod non mentior [(II Cor. XI, 31)]
. Ac deinde quomodo
periclitatus fuerit, et quomodo evaserit, brevissime
narrat.
14.
Longum est caetera persequi, vel in aliis sanctarum
Scripturarum locis ista monstrare. Quid, si etiam
figuras locutionis quae illa arte traduntur, in iis saltem
quae de Apostoli eloquio commemoravi, ostendere voluissem?
nonne facilius graves homines me nimium,
quam quisquam studiosorum sibi sufficientem putarent?
Haec omnia quando a magistris docentur, pro
magno habentur, magno emuntur pretio, magna jactatione
venduntur. Quam jactationem etiam ego redolere
vereor, dum ista sic dissero. Sed male doctis
hominibus respondendum fuit, qui nostros auctores
contemnendos putant, non quia non habent, sed quia
non ostentant, quam nimis isti diligunt, eloquentiam.
15.
Sed forte quis putat, tanquam eloquentem nostrum
elegisse me apostolum Paulum. Videtur enim
ubi ait, Etsi imperitus sermone, sed non scientia [(Ibid.,
6)]
, quasi concedendo obtrectatoribus sic locutus,
non tanquam id verum agnosceret, confitendo. Si autem
dixisset, Imperitus quidem sermone, sed non scientia,
nullo modo aliud posset intelligi. Scientiam plane
non cunctatus est profiteri, sine qua esse doctor Gentium
non valeret. Certe si quid ejus proferimus ad
exemplum eloquentiae, ex illis Epistolis utique proferimus,
quas etiam ipsi obtrectatores ejus, qui sermonem
praesentis contemptibilem putari volebant, graves
et fortes esse confessi sunt [(Ibid. X, 10)] . Dicendum ergo
mihi aliquid esse video et de eloquentia Prophetarum,
ubi per tropologiam multa obteguntur. Quae quanto magis
translatis verbis videntur operiri, tanto magis cum
fuerint aperta dulcescunt. Sed hoc loco tale aliquid
commemorare debeo, ubi quae dicta sunt non cogar
exponere, sed commendem tantum quomodo dicta
sint. Et ex illius prophetae libro potissimum hoc faciam,
qui se pastorem vel armentarium fuisse dicit, atque
inde divinitus ablatum atque missum, ut Dei populo
prophetaret [(Amos VII, 14, 15)] . Non autem secundum
Septuaginta interpretes, qui etiam ipsi divino
Spiritu interpretati, ob hoc aliter videntur nonnulla
dixisse, ut ad spiritualem sensum scrutandum magis
admoneretur lectoris intentio; unde etiam obscuriora
nonnulla, quia magis tropica, sunt eorum: sed sicut
ex hebraeo in latinum eloquium, presbytero Hieronymo
utriusque linguae perito interpretante, translata
sunt.
16.
Cum igitur argueret impios, superbos, luxuriosos,
et fraternae ideo negligentissimos charitatis,
rusticus vel ex rustico iste propheta exclamavit, dicens: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in
monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes
pompatice domum Israel! Transite in Chalanne, et
videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in
Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum,
si latior terminus eorum termino vestro est. Qui separati

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.