PL 34, col. 137

De vera religione (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

sunt. Quare mutabilia sunt? Quia non summe
sunt. Quare non summe sunt? Quia inferiora sunt eo
a quo facta sunt. Quis ea fecit? Qui summe est. Quis
hic est? Deus incommutabilis Trinitas, quoniam et
per summam Sapientiam ea fecit, et summa benignitate
conservat. Cur ea fecit? Ut essent. Ipsum enim
quantumcumque esse, bonum est; quia summum
bonum est summe esse. Unde fecit? Ex nihilo. Quoniam
quidquid est, quantulacumque specie sit necesse
est; ita etsi minimum bonum, tamen bonum erit,
et ex Deo erit. Nam quoniam summa species summum
bonum est, minima species minimum bonum est.
Omne autem bonum, aut Deus, aut ex Deo est. Ergo
ex Deo est etiam minima species. Sane quod de specie,
hoc etiam de forma dici potest. Neque enim frustra
tam speciosissimum, quam etiam formosissimum
in laude ponitur. Id ergo est, unde fecit Deus omnia,
quod nullam speciem habet, nullamque formam;
quod nihil est aliud quam nihil. Nam illud quod in
comparatione perfectorum informe dicitur, si habet
aliquid formae, quamvis exiguum, quamvis inchoatum,
nondum est nihil, ac per hoc id quoque in quantum
est, non est nisi ex Deo.
36.
Quapropter etiam si de aliqua informi materia
factus est mundus, haec ipsa facta est omnino de nihilo.
Nam et quod nondum formatum est, tamen aliquo
modo ut formari possit inchoatum est, Dei beneficio
formabile est: bonum est enim esse formatum.
Nonnullum ergo bonum est et capacitas formae: et ideo
bonorum omnium auctor, qui praestitit formam, ipse
fecit etiam posse formari. Ita omne quod est, in quantum
est; et omne quod nondum est, in quantum esse
potest, ex Deo habet. Quod alio modo sic dicitur:
omne formatum, in quantum formatum est; et omne
quod nondum formatum est, in quantum formari potest,
ex Deo habet. Nulla autem res obtinet integritatem
naturae suae, nisi in suo genere salva sit. Ab eo
autem est omnis salus, a quo est omne bonum; at
omne bonum ex Deo: salus igitur omnis ex Deo.
CAPUT XIX.-- Bona sunt, sed non summa bona, quae vitiari possunt.
37.
Hinc jam cui oculi mentis patent, nec pernicioso
studio vanae victoriae caligant atque turbantur,
facile intelligit, omnia quae vitiantur et moriuntur,
bona esse, quanquam ipsum vitium, et ipsa mors,
malum sit. Nisi enim salute aliqua privarentur, non
eis noceret vitium vel mors: sed si non noceret vitium,
nullo modo esset vitium. Si ergo saluti adversatur
vitium, et nullo dubitante salus bonum est; bona
omnia sunt, quibus adversatur vitium; quibus autem
adversatur vitium, ipsa vitiantur: bona sunt ergo quae
vitiantur; sed ideo vitiantur, quia non summa bona
sunt. Quia igitur bona sunt, ex Deo sunt: quia non
summa bona sunt, non sunt Deus. Bonum ergo quod
vitiari non potest, Deus est. Caetera autem omnia bona

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.