PL 34, col. 170

De vera religione (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quia istis purior et lucidior est aer, etiam caliginosus,
quem tamen colere non debemus. Non sit
nobis religio etiam purioris aeris et serenioris cultus:
quia luce absente inumbratur; et purior illo est fulgor
ignis etiam hujus, quem tamen, quoniam pro voluntate
accendimus et exstinguimus, colere utique non
debemus. Non sit nobis religio cultus corporum aethereorum
atque coelestium, quae quamvis omnibus caeteris
corporibus recte praeponantur, melior tamen ipsis
est quaecumque vita. Quapropter si animata sunt, melior
est quaevis anima per seipsam, quam corpus quodlibet
animatum; et tamen animam vitiosam nemo colendam
esse censuerit. Non sit nobis religio cultus illius
vitae, qua dicuntur arbores vivere: quoniam nullus
sensus in illa est; et ex eo genere est ista qua nostri
etiam corporis numerositas agitur, qua etiam capilli
et ossa vivunt, quae sine sensu praeciduntur: hac autem
melior est vita sentiens; et tamen vitam bestiarum
colere non debemus.
110.
Non sit nobis religio vel ipsa perfecta et sapiens
anima rationalis, sive in ministerio universitatis, sive
in ministerio partium stabilita, sive quae in summis
hominibus exspectat commutationem reformationemque
portionis suae; quoniam omnis vita rationalis si
perfecta est, incommutabili veritati secum intrinsecus
sine strepitu loquenti obtemperat, non obtemperans
autem vitiosa fit. Non ergo per se excellit, sed per illam
cui libenter obtemperat. Quod ergo colit summus
angelus, id colendum est etiam ab homine ultimo,
quia ipsa hominis natura id non colendo facta est ultima.
Non enim aliunde sapiens angelus, aliunde homo;
aliunde ille verax, aliunde homo; sed ab una incommutabili
sapientia et veritate. Nam id ipsum actum
est temporali dispensatione ad salutem nostram, ut
naturam humanam ipsa Dei Virtus, et Dei Sapientia
incommutabilis, et consubstantialis Patri et coaeterna,
suscipere dignaretur, per quam nos doceret id esse
homini colendum, quod ab omni creatura intellectuali
et rationali colendum est. Hoc etiam ipsos optimos
Angelos, et excellentissima Dei ministeria velle
credamus, ut unum cum ipsis colamus Deum, cujus
contemplatione beati sunt. Neque enim et nos videndo
angelum beati sumus; sed videndo veritatem, qua
etiam ipsos diligimus Angelos, et his congratulamur.
Nec invidemus quod ea paratiores, vel nullis molestiis
interpedientibus perfruuntur: sed magis eos diligimus,
quoniam et nos tale aliquid sperare a communi
Domino jussi sumus. Quare honoramus eos charitate,
non servitute. Nec eis templa construimus: nolunt
enim se sic honorari a nobis; quia nos ipsos cum boni
sumus, templa summi Dei esse noverunt. Recte itaque
scribitur, hominem ab angelo prohibitum ne se
adoraret, sed unum Dominum sub quo ei esset et ille
conservus [(Apoc. XXII, 9)] .
111.
Qui autem nos invitant ut sibi serviamus, et
tanquam deos colamus, similes sunt superbis hominibus,
quibus si liceat, similiter coli volunt: sed istos
homines perpeti minus, illos vero colere magis periculosum
est. Omnis enim hominum dominatus in homines,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.