PL 35, col. 1387

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.16 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.15 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.17

ut dormias: cognosce qui sis. Nam ut noveritis, fratres,
propter superbiam nostram domandam creata
ista, quae molesta nobis essent: populum Pharaonis
superbum potuit Deus domare de ursis, de leonibus,
de serpentibus; muscas et ranas illis immisit [(Exod.
VIII, 6, 24)] , ut rebus vilissimis superbia domaretur.
16.
Omnia ergo, fratres, omnia omnino per ipsum
facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Sed quomodo
per ipsum facta sunt omnia? Quod factum est, in illo
vita est. Potest enim sic dici, Quod factum est in illo,
vita est: ergo totum vita est, si sic pronuntiaverimus.
Quid enim non in illo factum est? Ipse est enim Sapientia
Dei; et dicitur in Psalmo, Omnia in Sapientia
fecisti [(Psal. CIII, 24)]
. Si ergo Christus est Sapientia Dei,
et Psalmus dicit, Omnia in Sapientia fecisti; omnia sicut
per illum facta, ita in illo facta sunt. Si ergo omnia in
illo, fratres charissimi, et quod in illo factum est, vita
est; ergo et terra vita est, ergo et lignum vita est. Dicimus
quidem lignum vitam, sed secundum intellectum
lignum crucis, unde accepimus vitam. Ergo et lapis
vita est. Inhonestum est sic intelligere, ne rursum
nobis subrepat eadem sordidissima secta Manichaeorum,
et dicat quia habet vitam lapis, et habet animam
paries, et resticula habet animam, et lana et vestis.
Solent enim delirantes dicere, et cum repressi fuerint
et repulsi, quasi de Scripturis proferunt dicentes:
Utquid dictum est, Quod factum est in illo, vita
est? Si enim omnia in ipso facta sunt, omnia vita
sunt. Non te abducant: pronuntia sic, Quod factum
est; hic subdistingue, et deinde infer, in illo vita est.
Quid est hoc? Facta est terra, sed ipsa terra quae facta
est, non est vita: est autem in ipsa Sapientia spiritualiter
ratio quaedam qua terra facta est; haec vita est.
17.
Quomodo possum, dicam Charitati vestrae. Faber
facit arcam. Primo in arte habet arcam: si enim
in arte arcam non haberet, unde illam fabricando
proferret? Sed arca sic est in arte, ut non ipsa arca
sit quae videtur oculis. In arte invisibiliter est, in
opere visibiliter erit. Ecce facta est in opere; numquid
destitit esse in arte? Et illa in opere facta est, et
illa manet quae in arte est: nam potest illa arca putrescere,
et iterum ex illa quae in arte est, alia fabricari.
Attendite ergo arcam in arte, et arcam in opere.
Arca in opere non est vita, arca in arte vita est; quia
vivit anima artificis, ubi sunt ista omnia antequam
proferantur. Sic ergo, fratres charissimi, quia Sapientia
Dei, per quam facta sunt omnia, secundum artem
continet omnia, antequam fabricet omnia; hinc quae
fiunt per ipsam artem, non continuo vita sunt, sed
quidquid factum est, vita in illo est. Terram vides;
est in arte terra: coelum vides; est in arte coelum:
solem et lunam vides; sunt et ista in arte: sed foris
corpora sunt, in arte vita sunt. Videte, si quo modo
potestis; magna enim res dicta est: et si non a me
magno, aut non per me magnum, tamen a magno.
Non enim a me parvulo dicta sunt haec: sed ille non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.