PL 35, col. 1388

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.18 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.19 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.17

est parvulus ad quem respicio, ut dicam. Capiat quisque
ut potest, in quantum potest: et qui non potest,
nutriat cor, ut possit. Unde nutriat? De lacte nutriat,
ut ad cibum perveniat. A Christo per carnem nato
non recedat, donec perveniat ad Christum ab uno
Patre natum, Verbum Deum apud Deum, per quod
facta sunt omnia: quia illa vita est, quae in illo est
lux hominum.
18.
Hoc enim sequitur, Et vita erat lux hominum;
et ex ipsa vita homines illuminantur. Pecora non
illuminantur, quia pecora non habent rationales mentes
quae possint videre sapientiam. Homo autem
factus est ad imaginem Dei, habet rationalem mentem
per quam possit percipere sapientiam. Ergo illa vita
per quam facta sunt omnia, ipsa vita lux est: et non
quorumque animalium, sed lux hominum. Unde paulo
post dicit, Erat lumen verum, quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum. Ab illo lumine
illuminatus est Joannes Baptista; ab ipso et ipse
Joannes evangelista. Ex ipso lumine plenus erat qui
dixit: Non sum ego Christus; sed qui post me venit,
cujus non sum ego dignus corrigiam calceamenti solvere [(Joan. I, 9, 20, 27)]
.
Ab illo lumine illuminatus erat
qui dixit, In principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum. Ergo, illa vita lux
est hominum.
19.
Sed forte stulta corda adhuc capere istam lucem
non possunt, quia peccatis suis aggravantur, ut
eam videre non possint. Non ideo cogitent quasi absentem
esse lucem, quia eam videre non possunt:
ipsi enim propter peccata tenebrae sunt. Et lux in
tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
Ergo, fratres, quomodo homo positus in sole caecus,
praesens est illi sol, sed ipse soli absens est; sic omnis
stultus, omnis iniquus, omnis impius, caecus est corde.
Praesens est sapientia, sed cum caeco praesens est,
oculis ejus absens est: non quia ipsa illi absens est,
sed quia ipse ab illa absens est. Quid ergo faciat iste?
Mundet unde possit videri Deus. Quomodo si propterea
videre non posset, quia sordidos et saucios
oculos haberet, irruente pulvere vel pituita vel fumo,
diceret illi medicus: Purga de oculo tuo quidquid
mali est, ut possis videre lucem oculorum tuorum.
Pulvis, pituita, fumus, peccata et iniquitates sunt;
tolle inde ista omnia, et videbis sapientiam quae praesens
est: quia Deus est ipsa sapientia; et dictum
est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
.
TRACTATUS II. De eo quod scriptum est, Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes, etc., usque ad id, plenum gratiae et veritatis. Cap. 1, V\. 6-14.
1.
Bonum est, fratres, ut textum divinarum Scripturarum,
et maxime sancti Evangelii, nullum locum
praetermittentes pertractemus, ut possumus; et
pro nostra capacitate pascamur, et ministremus vobis
unde et nos pascimur. Capitulum primum praeterito

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.