PL 35, col. 1389
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 2
die dominico tractatum esse meminimus, id est, « In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud
Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum
est nihil. Quod factum est, in illo vita est; et
vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et
tenebrae eam non comprehenderunt. » Huc usque
tractatum esse credo: recordamini omnes qui adfuistis;
et qui non adfuistis, credite nobis, et his
qui adesse voluerunt. Nunc ergo quia non possumus
semper omnia replicare, propter eos qui hoc volunt
audire quod sequitur, et oneri est illis si repetantur
priora cum defraudatione posteriorum; dignentur et
qui non aderant non praeterita exigere, sed cum his
qui aderant et nunc audire praesentia.
2.
Sequitur, Fuit homo missus a Deo, cui nomen
erat Joannes. Et enim ea quae dicta sunt superius, fratres
charissimi, de divinitate Christi dicta sunt ineffabili,
et prope ineffabiliter. Quis enim capiet, In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum? Et ne
vilescat tibi nomen Verbi, per consuetudinem quotidianorum
verborum, Et Deus erat Verbum. Hoc Verbum
idipsum est, unde hesterno die multum locuti
sumus: et praestiterit Dominus, ut vel tantum loquendo
aliquid ad corda vestra perduxerimus. In
principio erat Verbum. Idipsum est, eodem modo est;
sicut est, semper sic est; mutari non potest: hoc
est est. Quod nomen suum dixit famulo suo Moysi: Ego sum qui sum;
et, Misit me qui est [(Exod. III, 14)]
.
Quis ergo hoc capiet, cum videatis omnia mortalia
mutabilia; cum videatis non solum corpora variari
per qualitates, nascendo, crescendo, deficiendo, moriendo,
sed etiam ipsas animas per affectum diversarum
voluntatum distendi atque discindi: cum videatis
homines et percipere posse sapientiam, si se illius
luci et calori admoverint; et amittere posse sapientiam,
si inde malo affectu recesserint? Cum videatis
ergo ista omnia esse mutabilia; quid est quod est,
nisi quod transcendit omnia quae sic sunt ut non sint?
Quis ergo hoc capiat? Aut quis, quomodocumque
intenderit vires mentis suae, ut attingat quomodo potest
id quod est, ad id quod utcumque mente attigerit,
possit pervenire? Sic est enim tanquam videat
quisque de longe patriam, et mare interjaceat; videt
quo eat, sed non habet qua eat. Sic ad illam stabilitatem
nostram ubi quod est est, quia hoc solum semper
sic est ut est, volumus pervenire; interjacet mare
hujus saeculi qua imus, etsi jam videmus quo imus:
nam multi nec quo eant vident. Ut ergo esset et qua
iremus, venit inde ad quem ire volebamus. Et quid
fecit? Instituit lignum quo mare transeamus. Nemo
enim potest transire mare hujus saeculi, nisi cruce
Christi portatus. Hanc crucem aliquando amplectitur
et infirmus oculis: et qui non videt longe quo eat,
non ab illa recedat, et ipsa illum perducet.
3.
Itaque, fratres mei, hoc insinuaverim cordibus