PL 35, col. 1399

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 3

quomodo mundus eum non cognovit, nisi
quia mundus dilectores mundi, corde habitantes
mundum? Et malus mundus, quia mali habitatores
mundi: sicut mala domus, non parietes, sed inhabitantes.
6.
In propria venit, id est, in sua venit: et sui eum
non receperunt. Quae ergo spes est, nisi quia quotquot
receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri? Si
filii fiunt, nascuntur: si nascuntur, quomodo nascuntur?
Non ex carne, non ex sanguinibus, non ex voluntate
carnis, non ex voluntate viri; sed ex Deo nati sunt.
Gaudeant ergo, quia ex Deo nati sunt; praesumant
se pertinere ad Deum; accipiant documentum, quia
ex Deo nati sunt: Et Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis. Si Verbum non erubuit nasci de
homine, erubescunt homines nasci de Deo? Hoc autem
quia fecit, curavit: quia curavit, videmus. Hoc
enim quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis,
medicamentum nobis factum est, ut quia terra
caecabamur, de terra sanaremur: et sanati quid videremus? Et vidimus,
inquit, gloriam ejus, gloriam
tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate [(Joan. I, 1-14)]
.
7.
Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat
dicens, Hic erat quem dixi, Qui post me venit, ante me
factus est. Post me venit, et praecessit me. Quid est, ante me factus est?
Praecessit me: non, factus est
antequam factus essem ego; sed, antepositus est
mihi: hoc est, ante me factus est. Quare ante te factus
est, cum post te venerit? Quia prior me erat. Prior
te, o Joannes? Quid magnum, si prior te? Bene,
quia tu illi perhibes testimonium: audiamus ipsum
dicentem, Et ante Abraham ego sum [(Joan. VIII, 58)]
.
Sed et Abraham in medio genere humano ortus est;
multi ante illum, multi post illum: audi vocem Patris
ad Filium, Ante luciferum genui te [(Psal. CIX, 3)]
.
Qui ante luciferum genitus est, omnes ipse illuminat.
Dictus est enim quidam lucifer qui cecidit: erat enim
angelus, et factus est diabolus; et dixit de illo Scriptura, Lucifer qui mane oriebatur, cecidit
[(Isai. XIV,
12)]
. Unde lucifer? Quia illuminatus lucebat. Unde
autem tenebrosus factus? Quia in veritate non stetit [(Joan. VIII, 44)] .
Ergo ille ante luciferum, ante omnem
illuminatum: siquidem ante omnem illuminatum sit
necesse est, a quo illuminantur omnes qui illuminari
possunt.
8.
Ideo hoc sequitur: Et de plenitudine ejus nos
omnes accepimus. Quid accepistis? Et gratiam pro
gratia. Sic enim habent verba evangelica, collata
cum exemplaribus graecis. Non ait, Et de plenitudine
ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia; sed
sic ait, Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et
gratiam pro gratia, id est, accepimus: ut nescio quid
nos voluerit intelligere de plenitudine ejus accepisse;
et insuper gratiam pro gratia. Accepimus enim de
plenitudine ejus, primo gratiam; et rursum accepimus
gratiam, gratiam pro gratia. Quam gratiam primo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.