PL 35, col. 1400
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 3
accepimus? Fidem. In fide ambulantes, in gratia
ambulamus. Unde enim hoc meruimus? quibus nostris
praecedentibus meritis? Non se quisque compalpet,
redeat in conscientiam suam, quaerat latebras
cogitationum suarum, redeat ad seriem factorum suorum:
non attendat quid sit, si jam aliquid est; sed
quid fuerit, ut esset aliquid; inveniet non se dignum
fuisse nisi supplicio. Si ergo supplicio dignus fuisti,
et venit ille qui non peccata puniret, sed peccata
donaret; gratia tibi data est, non merces reddita.
Unde vocatur gratia? Quia gratis datur. Non enim
praecedentibus meritis emisti quod accepisti. Hanc
ergo accepit gratiam primam peccator, ut ejus peccata
dimitterentur. Quid meruit? Interroget justitiam;
invenit poenam: interroget misericordiam; invenit
gratiam. Sed hoc et promiserat Deus per Prophetas:
itaque cum venit dare quod promiserat; non solum
gratiam dedit, sed et veritatem. Quomodo exhibita
est veritas? Quia factum est quod promissum est.
9.
Quid est ergo, gratiam pro gratia? Fide promeremur
Deum; et qui digni non eramus quibus peccata
dimitterentur, ex eo quia tantum donum indigni
accepimus, gratia vocatur. Quid est gratia? gratis
data. Quid est gratis data? Donata, non reddita. Si
debebatur, merces reddita est, non gratia donata; si
autem vere debebatur, bonus fuisti: si autem, ut
verum est, malus fuisti, credidisti autem in eum qui
justificat impium [(Rom. IV, 5)] (Quid est, qui justificat
impium? Ex impio facit pium); cogita quid per
legem tibi imminere debebat, et quid per gratiam
consecutus sis. Consecutus autem istam gratiam fidei,
eris justus ex fide (Justus enim ex fide vivit) [(Habac. II, 4; Rom. I, 17)] ;
et promereberis Deum
vivendo ex fide: cum promerueris Deum vivendo
ex fide, accipies praemium immortalitatem, et vitam
aeternam. Et illa gratia est. Nam pro quo merito accipis
vitam aeternam? Pro gratia. Si enim fides gratia
est, et vita aeterna quasi merces est fidei: videtur
quidem Deus vitam aeternam tanquam debitam
reddere (Cui debitam? Fideli, quia promeruit illam
per fidem); sed quia ipsa fides gratia est, et vita
aeterna gratia est pro gratia.
10.
Audi Paulum apostolum confitentem gratiam,
et postea debitum expetentem. Confessio gratiae quae
est in Paulo? Qui prius fui blasphemus, et persecutor,
et injuriosus: sed misericordiam, inquit, consecutus
sum [(I Tim I, 13)]
. Indignum se dixit qui consequeretur:
consecutum tamen non per merita sua, sed
per misericordiam Dei. Audi illum jam flagitantem
debitum, qui primo indebitam susceperat gratiam: Ego enim,
inquit, jam immolor, et tempus resolutionis
meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi,
fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona
justitiae. Jam debitum flagitat, jam debitum exigit.
Nam vide verba sequentia: Quam mihi reddet Dominus
in illa die, justus judex [(II Tim. IV, 6-8)]
. Ut