PL 35, col. 1401

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 3

ante susciperet gratiam, misericordem patrem opus
habebat: ut praemium gratiae, judicem justum. Qui
non damnavit impium, damnabit fidelem? Et tamen
si bene cogites, ipse dedit fidem primo, qua eum
promeruisti: non enim de tuo promeruisti ut tibi
aliquid deberetur. Quod ergo praemium immortalitatis
postea tribuit, dona sua coronat, non merita
tua. Ergo, fratres, omnes de plenitudine ejus accepimus:
de plenitudine misericordiae ejus, de abundantia
bonitatis ejus accepimus. Quid? Remissionem
peccatorum, ut justificaremur ex fide. Et insuper
quid? Et gratiam pro gratia; id est, pro hac gratia in
qua ex fide vivimus, recepturi sumus aliam: quid
tamen nisi gratiam? Nam si dixero quia et hoc debetur,
aliquid mihi assigno, quasi cui debeatur. Coronat
autem in nobis Deus dona misericordiae suae:
sed si in ea gratia quam primam accepimus, perseveranter
ambulemus.
11.
Lex enim per Moysen data est: quae reos tenebat.
Quid enim ait Apostolus? Lex subintravit, ut
abundaret delictum [(Rom. V, 20)]
. Hoc proderat superbis,
ut abundaret delictum: multum enim sibi dabant,
et quasi viribus suis multum assignabant; et non poterant
implere justitiam, nisi adjuvaret ille qui jusserat.
Superbiam illorum volens domare Deus, dedit
Legem, tanquam dicens: Ecce implete, ne putetis
deesse jubentem. Non deest qui jubeat, sed deest qui
impleat.
12.
Si ergo deest qui impleat, unde non implet?
Quia natus cum traduce peccati et mortis. De Adam
natus, traxit secum quod ibi conceptum est. Cecidit
primus homo; et omnes qui de illo nati sunt, de illo
traxerunt concupiscentiam carnis. Oportebat ut nasceretur
alius homo qui nullam traxit concupiscentiam.
Homo, et homo: homo ad mortem, et homo ad
vitam. Sic dicit Apostolus: Quoniam quidem per hominem
mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
Per quem hominem mors, et per quem hominem resurrectio
mortuorum? Noli festinare: sequitur, et dicit: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in
Christo omnes vivificabuntur
[(I Cor. XV, 21, 22)]
. Qui
pertinent ad Adam? Omnes qui nati sunt de Adam.
Qui ad Christum? Omnes qui nati sunt per Christum.
Quare omnes in peccato? Quia nemo natus est praeter
Adam. Ut autem nascerentur ex Adam, necessitatis
fuit ex damnatione: nasci per Christum, voluntatis
est et gratiae. Non coguntur homines nasci per Christum:
non quia voluerunt, nati sunt ex Adam. Omnes
tamen qui ex Adam, cum peccato peccatores: omnes
qui per Christum, justificati et justi, non in se, sed in
illo. Nam in se si interroges, Adam sunt: in illo si interroges,
Christi sunt. Quare? Quia ille caput Dominus
noster Jesus Christus, non cum traduce peccati
venit: sed tamen venit cum carne mortali.
13.
Mors peccatorum poena erat: in Domino munus
misericordiae erat, non poena peccati. Non enim
aliquid habebat Dominus quare juste moreretur. Ipse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.