PL 35, col. 1405

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 3

Et quaeris quid petat? Forte enim terram petit fluentem
lacte et melle carnaliter, quamvis spiritualiter
ista quaerenda sit et petenda: aut forte subjectionem
hostium suorum, aut mortem inimicorum, aut imperia
et facultates hujus saeculi. Ardet enim amore, et
multum suspirat, et aestuat, et anhelat. Videamus
quid petat, Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid
est hoc quod requirit? Ut inhabitem, inquit, in domo
Domini, per omnes dies vitae meae. Et puta quia habitas
in domo Domini, unde ibi erit gaudium tuum? Ut
contempler, inquit, delectationem Domini [(Psal.
XXVI, 4)]
.
21.
Fratres mei, unde clamatis, unde exsultatis,
unde amatis, nisi quia ibi est scintilla hujus charitatis?
Quid desideratis, rogo vos? Videri potest oculis?
tangi potest? pulchritudo aliqua est quae oculos delectat?
Nonne martyres amati sunt vehementer; et
quando eos commemoramus, inardescimus amore?
Quid in illis amamus, fratres? Membra laniata a feris?
Quid foedius, si oculos carnis interroges? quid
pulchrius, si oculos cordis interroges? Quid tibi videtur
adolescens pulcherrimus fur? Quomodo horrent
oculi tui? Numquid oculi carnis horrent? Si ipsos interroges,
nihil illo corpore compositius, nihil ordinatius
; et parilitas membrorum, et coloris delectatio
illicit oculos: et tamen cum audis quia fur est, fugis
hominem animo. Vides ex alia parte senem curvum,
baculo innitentem, vix se moventem, rugis undique
exaratum: quid vides quod oculos delectet? Audis
quia justus est; amas, amplecteris. Talia nobis praemia
promissa sunt, fratres mei: tale aliquid amate,
tali regno suspirate, talem patriam desiderate; si vultis
pervenire ad id cum quo venit Dominus noster, id
est, ad gratiam et veritatem. Si autem corporalia
praemia concupieris a Deo, adhuc sub Lege es, et
ideo ipsam Legem non implebis. Quando enim videris
abundare ista temporalia in eis qui Deum offendunt,
nutant gressus tui, et dicis tibi: Ecce ego colo
Deum, quotidie ad ecclesiam curro, genua mihi trita
sunt in orationibus; et assidue aegroto: homicidia faciunt
homines, rapinas faciunt; exsultant et abundant,
bene est illis. Talia ergo quaerebas a Deo? Certe
ad gratiam pertinebas. Si gratiam ideo tibi dedit
Deus, quia gratis dedit, gratis ama. Noli ad praemium
diligere Deum; ipse sit praemium tuum. Dicat anima
tua, Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem
in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler
delectationem Domini. Noli timere ne fastidio deficias:
talis erit illa delectatio pulchritudinis, ut semper tibi
praesens sit, et nunquam satieris; imo semper satieris,
et nunquam satieris. Si enim dixero quia non
satiaberis, fames erit; si dixero quia satiaberis, fastidium
timeo: ubi nec fastidium erit, nec fames,
quid dicam nescio; sed Deus habet quod exhibeat
non invenientibus quomodo dicant, et credentibus
quod accipiant.
TRACTATUS IV. Ab eo quod scriptum est, Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes, etc., usque ad id, Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto, etc. Cap. I, V\. 19-33.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.