PL 35, col. 1406

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 4

1.
Saepissime audivit Sanctitas vestra, et optime nostis,
quoniam Joannes Baptista quanto praeclarior erat
in natis mulierum, et quanto humilior ad cognoscendum
Dominum, tanto meruit esse amicus sponsi;
sponso zelans, non sibi; non suum honorem quaerens,
sed judicis sui, quem tanquam praeco praeibat.
Itaque Prophetis praecedentibus praenuntiare de Christo
futura concessum est; huic autem digito ostendere.
Sicut enim ignorabatur Christus ab his qui
Prophetis non crediderunt antequam veniret, sic ab
eis ignorabatur et praesens. Venerat enim humiliter
primo et occultus; tanto occultior, quanto humilior:
populi autem spernentes per superbiam suam humilitatem
Dei, crucifixerunt Salvatorem suum, et fecerunt
damnatorem suum.
2.
Sed qui primo venit occultus, quia venit humilis,
numquid deinceps non est venturus manifestus,
quia excelsus? Audistis modo Psalmum: Deus manifestus
veniet, Deus noster et non silebit. Siluit ut judicaretur,
non silebit cum coeperit judicare. Non
diceretur, manifestus veniet, nisi primo venisset occultus;
nec diceretur, non silebit, nisi quia primo
siluit. Quomodo siluit? Interroga Isaiam: Sicut ovis
ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram eo qui
se tonderet, fuit sine voce, sic non aperuit os suum [(Isai. LIII, 7)]
.
Veniet autem manifestus, et non silebit.
Quomodo manifestus? ignis ante eum praeibit, et in
circuitu ejus tempestas valida [(Psal. XLIX, 3)]
. Tempestas
illa tollere habet totam paleam de area, quae
modo trituratur; et ignis incendere quod tempestas
abstulerit. Modo autem tacet: tacet judicio, sed non
tacet praecepto. Si enim tacet Christus, quid sibi
volunt haec Evangelia? quid sibi volunt voces apostolicae,
quid cantica Psalmorum, quid eloquia Prophetarum?
In his enim omnibus Christus non tacet.
Sed tacet modo, ut non vindicet: non tacet, ut non
moneat. Veniet autem praeclarus in vindictam, et
apparebit omnibus, et qui in eum non credunt. Modo
vero quia et praesens occultus erat, oportebat ut contemneretur.
Nisi enim contemneretur, non crucifigeretur:
si non crucifigeretur, non funderet sanguinem,
quo pretio nos redemit. Ut autem daret pretium
pro nobis, crucifixus est; ut crucifigeretur, contemptus
est; ut contemneretur, humilis apparuit.
3.
Tamen quia quasi in nocte apparuit in corpore
mortali, lucernam sibi accendit unde videretur. Ipsa
lucerna Joannes erat [(Joan. V, 35)] , de quo jam multa
audivistis: et praesens lectio Evangelii, verba Joannis
continet, primo, quod praecipuum est, confitentis
quia non ipse erat Christus. Tanta autem excellentia
erat in Joanne, ut posset credi Christus: et in eo
probata est humilitas ejus, quia dixit se non esse,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.