PL 35, col. 1408

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 4

Quomodo ergo dicunt Scribae,
id est periti Legis, quia Eliam oportet primum venire?
Et ait Dominus: Elias jam venit, et fecerunt ei quae voluerunt; et
si vultis scire, ipse est Joannes Baptista
[(Matth. XVII,
10-13, et XI, 11-14)]
. Dominus Jesus Christus dixit, Elias jam venit, et ipse est Joannes Baptista:
Joannes
autem interrogatus sic se confessus est Eliam non esse,
quomodo nec Christum esse. Et utique sicut verum
confessus est Christum se non esse, sic verum confessus
est nec Eliam se esse. Quomodo ergo comparabimus
dicta praeconis cum dictis judicis? Absit ut praeco
mentiatur: hoc enim loquitur quod audit a judice.
Quare ergo ille, Non sum Elias: et Dominus, Ipse est
Elias? Quia in eo Dominus Jesus Christus praefigurare
voluit futurum adventum suum, et hoc dicere, quia in
spiritu Eliae erat Joannes. Et quod erat Joannes ad
primum adventum, hoc erit Elias ad secundum adventum.
Quomodo duo adventus judicis, sic duo praecones.
Judex quidem ipse, praecones autem duo: non
duo judices. Oportebat enim judicem primo venire judicandum.
Misit ante se primum praeconem, vocavit
illum Eliam; quia hoc erit in secundo adventu Elias,
quod in primo Joannes.
6.
Namque intendat Charitas vestra quam verum
dicam. Quando conceptus est Joannes, vel potius
quando natus est, Spiritus sanctus hoc de illo homine
implendum prophetavit: Et erit, inquit, praecursor Altissimi,
in spiritu et virtute Eliae [(Luc. I, 17)]
. Non ergo
Elias, sed in spiritu et virtute Eliae. Quid est, in spiritu
et virtute Eliae? In eodem Spiritu sancto vice Eliae.
Quare vice Eliae? Quia quod Elias secundo, hoc Joannes
primo adventui fuit. Recte ergo modo Joannes
proprie respondit. Nam Dominus figurate, Elias ipse
est Joannes: iste autem, ut dixi, proprie, Non sum
ego Elias. Si figuram praecursionis advertas, Joannes
ipse est Elias: quod enim ille ad primum adventum,
hoc ille ad secundum erit. Si proprietatem personae
interroges, Joannes Joannes, Elias Elias; Dominus ergo
ad praefigurationem recte, Ipse est Elias: Joannes
autem recte ad proprietatem, Non sum Elias. Nec
Joannes falsum, nec Dominus falsum: nec praeco falsum,
nec Judex falsum; sed si intelligas. Quis autem
intelliget? Qui imitatus fuerit humilitatem praeconis,
et cognoverit celsitudinem judicis. Nihil enim humilius
ipso praecone. Fratres mei, nullum tantum meritum
Joannes habuit quam de ista humilitate, quod
cum posset fallere homines, et putari Christus, et haberi
pro Christo (tantae enim gratiae tantaeque excellentiae
fuit), confessus est tamen aperte, et dixit, Non
sum ego Christus. Numquid tu Elias es? Jam si diceret,
Elias sum; ergo jam in secundo adventu adveniens
Christus judicaret, non adhuc in primo judicaretur.
Tanquam dicens, Venturus est et Elias; Non sum, inquit, Elias.
Sed observate humilem, ante quem venit
Joannes, ne sentiatis excelsum ante quem venturus
est Elias. Nam et Dominus ita complevit: Ipse est
Joannes Baptista qui venturus est. Ipsa praefiguratione
venit iste, qua proprietate venturus est Elias. Tunc
Elias per proprietatem Elias erit, nunc per similitudinem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.