PL 35, col. 1426
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 6.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 6.3
praegravati, vel carceribus inclusi, vel catenis colligati,
vel fluctibus maris jactati, vel aliquibus inimicorum
insidiis circumsepti gemunt: sed non columbae
gemitu gemunt, non amore Dei gemunt, non spiritu
gemunt. Ideo tales cum ab ipsis pressuris fuerint liberati,
exsultant in grandibus vocibus: ubi apparet
quia corvi sunt, non columbae. Merito de arca missus
est corvus, et non est reversus; missa est columba;
et reversa est: illas duas aves misit Noe [(Gen. VIII,
6-9)] . Habebat ibi corvum, habebat et columbam;
utrumque hoc genus arca illa continebat: et si arca
figurabat Ecclesiam, videtis utique quia necesse est
ut in isto diluvio saeculi utrumque genus contineat Ecclesia,
et corvum, et columbam. Qui sunt corvi? Qui
sua quaerunt. Qui columbae? Qui ea quae Christi sunt
quaerunt [(Philipp. II, 21)] .
3.
Propterea ergo cum mitteret Spiritum sanctum,
duobus modis eum ostendit visibiliter; per columbam,
et per ignem: per columbam, super Dominum baptizatum;
per ignem, super discipulos congregatos.
Cum enim ascendisset Dominus in coelum post resurrectionem,
peractus cum discipulis suis quadraginta
diebus, impleto die Pentecostes, misit eis Spiritum
sanctum, sicut promiserat. Spiritus ergo tunc veniens
implevit locum illum, factoque primo sonitu de coelo
tanquam ferretur flatus vehemens, sicut in Actibus
Apostolorum legimus, Visae, inquit, illis sunt linguae
divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum;
et coeperunt linguis loqui, sicut Spiritus dabat eis
pronuntiare [(Act. II, 1-4)]
. Hac vidimus columbam super
Dominum, hac linguas divisas super discipulos
congregatos: ibi simplicitas, hic fervor ostenditur.
Sunt enim qui dicuntur simplices, et pigri sunt: vocantur
simplices, sunt autem segnes. Non talis erat
Stephanus plenus Spiritu sancto: simplex erat, quia
nemini nocebat; fervens erat, quia impios arguebat.
Non enim tacuit Judaeis: ejus sunt verba illa flammantia, Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus,
vos semper restitistis Spiritui sancto.
Magnus impetus:
sed columba sine felle saevit. Nam ut noveritis
quia sine felle saeviebat, illi auditis his verbis qui corvi
erant, ad lapides statim adversus columbam cucurrerunt;
coepit Stephanus lapidari: et qui paulo ante
fremens et fervens spiritu, tanquam in inimicos impetum
fecerat, et tanquam violentus invectus erat in
verbis igneis atque ita flammantibus, ut audistis, Dura
cervice, et non circumcisi corde et auribus: ut qui ea
verba audiret, putaret Stephanum, si ei liceret, statim
illos velle consumi: venientibus in se lapidibus ex
manibus eorum, genu fixo ait, Domine, ne statuas
illis hoc delictum [(Act. VII, 51, 59)]
. Inhaeserat unitati
columbae. Prior enim illud fecerat magister, super
quem descendit columba; qui pendens in cruce ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
[(Luc.
XXIII, 34)]
. Ergo ne Spiritu sanctificati dolum habeant,
in columba demonstratum est: ne simplicitas frigida
remaneat, in igne demonstratum est. Nec moveat,