PL 35, col. 1427

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 6.4 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 6.5 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 6.3

quia linguae divisae sunt. Distant enim linguae, ideo
divisis linguis apparuit. Linguae, inquit, divisae velut
ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. Distant
inter se linguae, sed linguarum distantia non sunt
schismata. In linguis divisis noli dissipationem timere,
unitatem cognosce in columba.
4.
Sic ergo, sic oportebat demonstrari Spiritum
sanctum venientem super Dominum, ut intelligat
unusquisque, si habet Spiritum sanctum, simplicem
se esse debere sicut columbam; habere cum fratribus
veram pacem, quam significant oscula columbarum.
Habent enim oscula et corvi, sed in corvis falsa pax,
in columba vera pax. Non omnis ergo qui dicit, Pax
vobiscum, quasi columba audiendus est. Unde ergo
discernuntur oscula corvorum ab osculis columbarum?
Osculantur corvi, sed laniant; a laniatu innocens
est natura columbarum: ubi ergo laniatus, non
est vera in osculis pax; illi habent veram pacem, qui
Ecclesiam non laniaverunt. Nam corvi de morte pascuntur,
hoc columba non habet; de frugibus terrae
vivit, innocens ejus victus est: quod vere, fratres,
mirandum est in columba. Sunt passeres brevissimi,
vel muscas occidunt: nihil horum columba; non
enim de morte pascitur. Qui laniaverunt Ecclesiam,
de mortibus pascuntur. Potens est Deus, rogemus ut
reviviscant qui devorantur ab eis et non sentiunt.
Multi agnoscunt, quia reviviscunt; nam ad eorum
adventum quotidie gratulamur in nomine Christi. Vos
tantum sic estote simplices, ut sitis ferventes; et
fervor vester in linguis sit. Nolite tacere; ardentibus
linguis loquentes, accendite frigidos.
5.
Quid enim, fratres mei? quis non videat quod
illi non vident? Nec mirum; quia qui inde reverti nolunt,
sicut corvus qui de arca emissus est. Quis
enim non videat quod illi non vident? Et ipsi Spiritui
sancto ingrati sunt. Ecce columba descendit super
Dominum, et super Dominum baptizatum; et apparuit
ibi sancta illa et vera Trinitas, quae nobis unus
Deus est. Ascendit enim Dominus ab aqua, sicut in
Evangelio legimus: Et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit
Spiritum descendentem velut columbam, et mansit super
eum: et statim vox consecuta est, Tu es Filius meus dilectus,
in quo mihi complacui [(Matth. III, 16 et 17)]
. Apparet
manifestissima Trinitas, Pater in voce, Filius in
homine, Spiritus in columba. In ista Trinitate quo
missi sunt Apostoli, videamus quod videmus, et quod
mirum est quia illi non vident: non enim vere non vident,
sed ad id quod facies eorum ferit, oculos claudunt.
Quo missi sunt discipuli, in nomine Patris et
Filii et Spiritus sancti, ab illo de quo dictum est, Hic
est qui baptizat. Dictum est enim ministris ab eo qui
sibi tenuit hanc potestatem.
6.
Hoc enim in illo vidit Joannes, et cognovit quod
non noverat: non quia eum non noverat Filium Dei,
aut cum non noverat Dominum, aut non noverat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.