PL 35, col. 1482

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 11.12 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 11.13

gratis colentes Deum. Ludunt, et dicit Apostolus
persecutionem. Nam posteaquam dixit haec verba
Apostolus, Et sicut tunc ille qui secundum carnem natus
erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita
et nunc; secutus est, et ostendit de qua persecutione
diceret: Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et
filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio
meo Isaac [(Gen. XXI, 9-12; Galat. IV, 29, 30)]
. Quaerimus
ubi hoc dicat Scriptura, ut videamus utrum
aliqua persecutio praecesserit Ismaelis in Isaac: et
invenimus hoc dictum esse a Sara, quando vidit pueros
ludentes simul. Quam lusionem dicit Scriptura
vidisse Saram, hanc persecutionem dicit Apostolus.
Plus ergo vos persequuntur qui vos illudendo seducunt:
Veni, veni; baptizare hic, hic habes verum
baptismum. Noli ludere, unus est verus; ille lusus
est: seduceris, et ista persecutio gravis tibi erit.
Melius tibi erat ut Ismaelem tu lucrareris ad regnum;
sed non vult Ismael, quia ludere vult. Tene tu haereditatem
patris, et audi: Ejice ancillam et filium ejus;
non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac.
13.
Isti etiam audent dicere quia persecutionem solent
pati a catholicis regibus, aut a catholicis principibus.
Quam persecutionem tolerant? Afflictionem
corporis: si tamen aliquando passi sunt, aut quomodo
passi sunt, ipsi sciant, et conveniant conscientias
suas; tamen afflictionem corporis passi sunt: persecutio
quam faciunt gravior est. Cave quando vult ludere
Ismael cum Isaac, quando tibi blanditur, quando
offert alterum baptismum: responde, Habeo jam Baptismum.
Si enim verus est iste baptismus, qui tibi
vult dare alterum, illudere te vult. Cave animae persecutorem.
Nam si a principibus catholicis aliquid
passa est pars Donati aliquando, secundum corpus
passa est, non secundum illusionem spiritus. Audite
et videte in ipsis veteribus factis, omnia futurarum
rerum signa et indicia. Invenitur Sara afflixisse Agar
ancillam: Sara libera est: posteaquam superbire
coepit ancilla, questa est Abrahae Sara, et dixit, Ejice
ancillam; erexit adversum me cervicem suam. Et quasi
ab Abraham fieret, de Abraham questa est mulier.
Abraham vero qui non in ancilla libidine abutendi
tenebatur, sed officio generandi, quoniam Sara ei dederat
unde prolem susciperet, ait ei: Ecce ancilla
tua, utere ea sicut vis. Et afflixit eam graviter Sara, et
fugit a facie ejus. Ecce libera afflixit ancillam, et non
illam vocat persecutionem Apostolus; ludit servus
cum domino, et persecutionem vocat: afflictio ista
non vocatur persecutio, et lusio illa vocatur persecutio.
Quid vobis videtur, fratres? Nonne intelligitis
quid significatum sit? Sic ergo quando vult Deus concitare
potestates adversus haereticos, adversus schismaticos,
adversus dissipatores Ecclesiae, adversus
exsufflatores Christi, adversus blasphematores Baptismi,
non mirentur; quia Deus concitat, ut a Sara
verberetur Agar. Cognoscat se Agar, ponat cervicem:
quia cum humiliata discederet a domina sua,
occurrit ei angelus, et dixit, Quid est, Agar ancilla

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.