PL 35, col. 1764
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 51.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 51.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 50.14
viderent, quem suscitavit Jesus a mortuis. Curiositas eos
adduxit, non charitas: venerunt, et viderunt. Audite
mirabile consilium vanitatis. Viso Lazaro resuscitato,
quia tantum miraculum Domini tanta erat evidentia
diffamatum, tanta manifestatione declaratum, ut non
possent vel occultare quod factum est, vel negare,
quid invenerunt videte. Cogitaverunt autem principes
sacerdotum ut et Lazarum interficerent; quia multi
propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum.
O stulta cogitatio, et caeca saevitia! Dominus Christus
qui suscitare potuit mortuum, non posset occisum?
Quando Lazaro inferebatis necem, numquid auferebatis
Domino potestatem? Si aliud vobis videtur mortuus,
aliud occisus; ecce Dominus utrumque fecit, et
Lazarum mortuum, et seipsum suscitavit occisum.
TRACTATUS LI. Ab eo quod scriptum est, In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, etc., usque ad id, Si quis mihi ministraverit, honorificabit illum Pater meus. Cap. XII, V\. 12-26.
1.
Posteaquam Dominus quatriduanum mortuum
suscitavit, stupentibus Judaeis, et aliis eorum videndo
credentibus, aliis invidendo pereuntibus, propter
odorem bonum, qui est aliis ad vitam, aliis ad mortem [(II Cor. II, 15)] ;
posteaquam discubuit in domo
cum recumbente Lazaro, qui fuerat mortuus suscitatus,
post unguentum effusum super pedes ejus, unde
domus odore completa est; posteaquam vanam saevitiam,
et stultissimum et dementissimum scelus Judaei
etiam de occidendo Lazaro corde perdito conceperunt;
de quibus omnibus ut potuimus, quod Dominus
dedit, superioribus sermonibus locuti sumus: nunc
intendat Charitas vestra, ante Domini passionem
quantus fructus apparuerit praedicationis ejus, et quantus
grex ovium ex his quae perierant domus Israel,
vocem pastoris audierit.
2.
Sic enim loquitur Evangelium, quod modo cum
recitaretur, audistis: In crastinum autem turba multa
quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit
Jesus Jerosolymam, acceperunt ramos palmarum, et
processerunt obviam ei, et clamabant, Hosanna, benedictus
qui venit in nomine Domini, rex Israel. Rami
palmarum laudes sunt, significantes victoriam; quia
erat Dominus mortem moriendo superaturus, et tropaeo
crucis de diabolo mortis principe triumphaturus.
Vox autem obsecrantis est, Hosanna, sicut nonnulli
dicunt qui hebraeam linguam noverunt, magis affectum
indicans, quam rem aliquam significans: sicut sunt
in lingua latina quas interjectiones vocant, velut
cum dolentes dicimus, Heu! vel cum delectamur,
Vah! dicimus; vel cum miramur, dicimus, O rem magnam!
tunc enim, O, nihil significat, nisi mirantis
affectum. Quod ideo credendum est ita esse, quia neque
Graecus, neque Latinus hoc interpretari potuit:
sicut illud, Qui dixerit fratri suo, Racha [(Matth. V,
22)]
. Nam et haec interjectio esse perhibetur, affectum
indignantis ostendens.
3.
Benedictus autem qui venit in nomine Domini,