PL 35, col. 1840

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 80.3 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 80.2

Et hoc ergo sicut unicuique Dominus dedit: non itaque
de suo. Jam vero quod sequitur, sed Deus incrementum
dedit [(I Cor. III, 5 7)]
; non per illos, sed per seipsum
facit: excedit hoc humanam humilitatem, excedit angelicam
sublimitatem, nec omnino pertinet nisi ad
agricolam Trinitatem. Jam vos mundi estis, mundi
scilicet atque mundandi. Neque enim nisi mundi essent,
fructum ferre potuissent: et tamen omnem qui
fert fructum, purgat agricola, ut fructum plus afferat.
Fert fructum, quia mundus est; atque ut plus
afferat, purgatur adhuc. Quis enim est in hac vita sic
mundus, ut non sit magis magisque mundandus? Ubi
« si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos
seducimus, et veritas in nobis non est: si autem confessi
fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui
dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate » [(I Joan. 1, 8. 9)] :
mundet utique mundos, hoc
est fructuosos, ut tanto sint fructuosiores, quanto
fuerint mundiores.
3.
Jam vos mundi estis propter verbum quod locutus
sum vobis. Quare non ait, mundi estis propter Baptismum
quo loti estis, sed ait, propter verbum quod
locutus sum vobis; nisi quia et in aqua verbum mundat?
Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit
verbum ad elementum, et fit Sacramentum,
etiam ipsum tanquam visibile verbum. Nam et hoc
utique dixerat, quando pedes discipulis lavit: Qui lotus
est, non indiget nisi ut pedes lavel, sed est mundus
totus [(Joan. XIII, 10)]
. Unde ista tanta virtus aquae, ut
corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo: non
quia dicitur, sed quia creditur? Nam et in ipso verbo,
aliud est sonus transiens, aliud virtus manens. Hoc
est verbum fidei quod praedicamus, ait Apostolus, quia
si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus,
et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a
mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam,
ore autem confessio fit ad salutem [(Rom. X, 8-10)]
. Unde
in Actibus Apostolorum legitur, Fide mundans corda
eorum [(Act. XV, 9)]
: et in Epistola sua beatus Petrus, Sic et vos,
inquit, Baptisma salvos facit; non carnis
depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio [(I Petr. III, 21)]
.
Hoc est verbum fidei quod praedicamus:
quo sine dubio ut mundare possit, consecratur et Baptismus.
Christus quippe nobiscum vitis, cum Patre
agricola, dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea.
Lege Apostolum, et vide quid adjungat: Ut eam
sanctificaret, inquit, mundans eam lavacro aquae in
verbo [(Ephes. V, 25-26)]
. Mundatio igitur nequaquam
fluxo et labili tribueretur elemento, nisi adderetur, in verbo.
Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia
Dei, ut per ipsum credentem, offerentem, bene
dicentem, tingentem, etiam tantillum mundet infantem;
quamvis nondum valentem corde credere ad
justitiam, et ore confiteri ad salutem. Totum hoc fit
per verbum, de quo Dominus ait, Jam vos mundi
estis propter verbum quod locutus sum vobis.
TRACTATUS LXXXI. De eo quod ait, Manete in me, et ego in vobis; usque ad id, Quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. Cap. XV, V\. 4-7.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.