PL 35, col. 1842
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 81.4 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 81.3 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 82.1
non potest ferre. Quamvis autem Christus vitis
non esset, nisi homo esset; tamen istam gratiam palmitibus
non praeberet, nisi etiam Deus esset. Verum
quia ita sine ista gratia non potest vivi, ut et mors in
potestate sit liberi arbitrii: Si quis in me, inquit, non manserit, mittetur foras sicut palmes; et arescet;
et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
Ligna
itaque vitis tanto sunt contemptibiliora si in vite non
manserint, quanto gloriosiora si manserint: denique,
sicut de his etiam per Ezechielem prophetam Dominus
dicit, praecisa nullis agricolarum usibus prosunt,
nullis fabrilibus operibus deputantur [(Ezech. XV, 5)] .
Unum de duobus palmiti congruit, aut vitis, aut ignis;
si in vite non est, in igne erit: ut ergo in igne non
sit, in vite sit.
4.
Si manseritis in me, inquit, et verba mea in vobis
manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
Manendo quippe in Christo, quid velle possunt nisi
quod convenit Christo? Quid velle possunt manendo
in Salvatore, nisi quod non est alienum a salute?
Aliud quippe volumus quia sumus in Christo, et aliud
volumus quia sumus adhuc in hoc saeculo. De mansione
namque hujus saeculi nobis aliquando subrepit,
ut hoc petamus quod nobis non expedire nescimus.
Sed absit ut fiat nobis, si manemus in Christo, qui
non facit quando petimus, nisi quod expedit nobis.
Manentes ergo in eo, cum verba ejus in nobis manent.
quodcumque voluerimus petemus, et fiet nobis.
Quia si petimus et non fiet, non hoc petimus quod
habet mansio in eo, nec quod habent verba ejus quae
manent in nobis; sed quod habet cupiditas et infirmitas
carnis, quae non est in eo, et in qua non manent
verba ejus. Nam utique ad verba ejus pertinet oratio
illa quam docuit, ubi dicimus, Pater noster, qui es in
coelis [(Matth. VI, 9)]
. Ab hujus orationis verbis et
sensibus non recedamus petitionibus nostris, et quidquid
petierimus, fiet nobis. Tunc enim dicenda sunt
verba ejus in nobis manere, quando facimus quae
praecepit, et diligimus quae promisit: quando autem
verba ejus manent in memoria, nec inveniuntur in
vita, non computatur palmes in vite, quia vitam non
attrahit ex radice. Ad hanc differentiam valet quod
scriptum est, Et memoria retinentibus mandata ejus,
ut faciant ea [(Psal. CII, 18)]
. Multi enim memoria retinent,
ut contemnant, vel etiam derideant et oppugnent
ea. In his verba Christi non manent, qui attingunt
quodammodo, non cohaerent: et ideo illis non
erunt in beneficium, sed in testimonium. Et quia sic
insunt eis ut non maneant in eis, ad hoc tenentur ab
eis, ut judicentur ex eis.
TRACTATUS LXXXII. De eo quod Dominus dicit, In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, usque ad id Et maneo in ejus dilectione. Cap. XV, V\. 8-10.
1.
Magis magisque Salvator gratiam qua salvamur
discipulis loquendo commendans: In hoc, inquit, clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis,
et efficiamini mei discipuli.
Sive glorificatus sive clarificatus