PL 35, col. 1843
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 82.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 82.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 82.3
dicatur, ex uno graeco verbo utrumque translatum
est, quod est δοξάζειν Δόξα enim quae graece dicitur,
latine gloria est. Quod ideo commemorandum
existimavi, quia dicit Apostolus, Si Abraham ex operibus
justificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum [(Rom. IV, 2)]
.
Haec est ad Deum gloria qua glorificatur
non homo, sed Deus, si non ex operibus, sed ex fide
justificatur, ut ex Deo illi sit quod etiam bene operatur:
quoniam palmes, sicut jam superius dixi, non potest
ferre fructum a semetipso [(Tract. 81, n. 2)] . Si enim
in hoc clarificatus est Deus Pater ut fructum plurimum
afferamus, et efficiamur Christi discipuli; non
hoc gloriae nostrae tribuamus, tanquam hoc ex nobis
ipsis habeamus. Ejus est enim haec gratia, et ideo in
hoc non nostra, sed ejus est gloria. Unde et alibi cum
dixisset, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut
videant opera vestra bona; ne a semetipsis putarent
esse bona opera sua, mox addidit, Et glorificent Patrem
vestrum qui in coelis est [(Matth. V, 16)]
. In hoc
enim glorificatur Pater ut fructum plurimum afferamus,
et efficiamur Christi discipuli. A quo efficimur,
nisi ab illo cujus misericordia praevenit nos? Ipsius
enim figmentum sumus, creati in Christo Jesu in operibus
bonis [(Ephes. II, 10)] .
2.
Sicut dilexit me Pater, inquit, et ego dilexi vos:
manete in dilectione mea. Ecce unde sunt nobis opera
bona. Nam unde nobis essent, nisi quia fides per
dilectionem operatur [(Galat. V, 6)] ? Unde autem diligeremus,
nisi prius diligeremur? Apertissime hoc in
Epistola sua idem iste evangelista dixit: Nos diligamus
Deum, quoniam ipse prior dilexit nos [(I Joan.
IV, 19)]
. Quod autem ait, Sicut dilexit me Pater, et
ego dilexi vos; non aequalitatem naturae ostendit nostrae
et suae, sicut est Patris et ipsius, sed gratiam qua
mediator Dei et hominum est homo Christus Jesus [(I Tim. II, 5)] .
Mediator quippe monstratur, cum dicit, me Pater, et ego vos.
Nam Pater utique diligit et
nos, sed in ipso; quia in hoc glorificatur Pater, ut
fructum afferamus in vite, hoc est in Filio, et efficiamur
ejus discipuli.
3.
Manete, inquit, in dilectione mea. Quomodo manebimus?
Audi quid sequitur: Si praecepta mea, inquit, servaveritis, manebitis in dilectione mea.
Dilectio facit praecepta
servari, an praecepta servata faciunt dilectionem?
Sed quis ambigat quod dilectio praecedit? Unde enim
praecepta servet non habet, qui non diligit. Quod ergo
ait, Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione
mea, ostendit non unde dilectio generetur, sed unde
monstretur. Tanquam diceret, Nolite vos putare manere
in dilectione mea, si non servatis praecepta mea: si
enim servaveritis, manebitis. Hoc est, hinc apparebit
quod in dilectione mea manebitis, si praecepta mea servabitis.
Ut nemo se fallat, dicendo quod eum diligat, si
ejus praecepta non servat. Nam in tantum eum diligimus,
in quantum ejus praecepta servamus: in quantum
autem minus servamus, minus diligimus. Quamvis
quod ait, Manete in dilectione mea, non apparet quam