PL 35, col. 1849

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 85.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 85.3

nescit quid faciat dominus ejus.
Numquidnam
servo bono et probato dominus ejus non etiam secreta
sua committit? Quid est ergo quod ait, Servus
nescit quid faciat dominus ejus? Verum, esto, nescit
quid faciat; numquid nescit etiam quid praecipiat?
Nam et si hoc nescit, quomodo servit? Aut quomodo
servus est, qui non servit? Et tamen Dominus loquitur, Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio
vobis. Jam non dico vos servos.
O rem mirabilem!
Cum servire non possimus, nisi praecepta Domini
fecerimus, quomodo praecepta faciendo servi non
erimus? Si servus non ero praecepta faciendo, et nisi
praecepta fecero, servire non potero; ergo serviendo
servus non ero.
3.
Intelligamus, fratres, intelligamus, et hoc in
nobis Dominus faciat ut intelligamus, faciat etiam ut
intellecta faciamus. Hoc autem si scimus, profecto
scimus quod facit Dominus, quia nos ipsos tales non
facit nisi Dominus, et per hoc ad ejus amicitiam pertinemus.
Sicut enim duo sunt timores, qui faciunt
duo genera timentium; sic duae sunt servitutes, quae
faciunt duo genera servorum. Est timor quem perfecta
charitas foras mittit [(I Joan. IV, 18)] , et est
alius timor castus permanens in saeculum saeculi [(Psal.
XVIII, 10)] . Illum timorem qui non est in charitate, attendebat
Apostolus, cum dicebat: Non enim accepistis
spiritum servitutis iterum in timore [(Rom. VIII,
15)]
. Illum autem timorem castum attendebat, cum
dicebat: Noli altum sapere, sed time [(Id. XI, 20)]
. In
illo timore quem foras charitas mittit, est etiam servitus
simul foras cum ipso timore mittenda: utrumque
enim junxit Apostolus, hoc est servitutem et timorem,
dicendo, Non enim accepistis spiritum servitutis
iterum in timore. Ad hanc servitutem servum
pertinentem intuebatur et Dominus dicens, Jam non
dico vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus
ejus. Non utique ille servus pertinens ad timorem
castum, cui dicitur, Euge, serve bone, intra in gaudium
Domini tui: sed ille servus pertinens ad timorem
foras a charitate mittendum, de quo alibi dicit, Servus non manet in domo in aeternum; filius autem
manet in aeternum
[(Joan. VIII, 35)]
. Quoniam itaque
dedit nobis potestatem filios Dei fieri [(Id. I, 12)] ,
non servi, sed filii simus: ut miro quodam et ineffabili,
sed tamen vero modo, servi non servi esse possimus;
servi scilicet timore casto, ad quem pertinet servus
intrans in gaudium domini sui; non servi autem timore
foras mittendo, ad quem pertinet servus non
manens in domo in aeternum. Ut autem tales servi non
servi simus, Dominum facere sciamus. Hoc autem
servus ille nescit, qui nescit quid faciat Dominus
ejus; et cum aliquid boni facit, sic extollitur quasi
hoc ipse faciat, non Dominus ejus; et in se, non in
Domino gloriatur, cum se ipse deceperit, quia sic
gloriatur, quasi non acceperit [(I Cor. IV, 7)] . Nos autem,
charissimi, ut amici Domini esse possimus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.