PL 35, col. 1848

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 85.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 85.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 84

infirmitas convenitur, eique dicitur: Noli extendere
te, cum sis pauper, contra divitem. Dives est
enim qui nec haereditario nec proprio unquam debito
obnoxius, et ipse justus est, et alios justificat Christus.
Noli contra eum te extendere, in tantum pauper,
ut remissionis peccatorum appareas quotidianus
in oratione mendicus. Tuo autem consilio, inquit, abstine
te. Unde, nisi a praesumptione fallaci? Ille quippe
quia non tantum est homo, sed etiam Deus, ideo
nunquam reus. Si enim direxeris oculum tuum ad
illum, nusquam parebit Oculum tuum, oculum videlicet
humanum quo cernis humana, si direxeris ad illum,
nusquam parebit; quia videri non potest, quemadmodum
videre tu potes. Parabit enim sibi pennas sicut
aquilae, et vadet in domum praepositi sui [(Prov. XXIII,
3-5)]
: unde ad nos utique venit, nec tales qualis venit
invenit. Diligamus ergo invicem, sicut et Christus
dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis [(Galat.
II, 20)] . Majorem quippe hac dilectionem nemo habet,
ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Eumque
sic imitemur pia obedientia, ut ei nos comparare
nulla praesumamus audacia.
TRACTATUS LXXXV. De eo quod dicit, Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis. Jam non dico vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Cap. XV, V\ V\. 14, 15.
1.
Cum Dominus Jesus commendasset charitatem
quam exhibuit nobis moriendo pro nobis, atque dixisset, Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam
suam ponat quis pro amicis suis: Vos,
inquit, amici
mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Magna
dignatio! cum servus bonus esse non possit, nisi
praecepta domini sui fecerit; hinc amicos suos voluit
intelligi, unde servi boni possunt probari. Sed, ut
dixi, ista dignatio est, ut dominus quos novit servos
suos, dignetur dicere amicos suos. Nam ut sciatis ad
servorum officium pertinere praecepta domini sui facere,
alio loco servos utique objurgat dicens: Quid
autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae
dico [(Luc. VI, 46)]
? Cum ergo dicitis, inquit, Domine;
jussa faciendo, quid dicatis ostendite. Nonne servo
obedienti ipse dicturus est, Euge, serve bone, quia in
paucis fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in
gaudium Domini tui [(Matth. XXV, 21)]
? Potest igitur
esse servus et amicus, qui servus est bonus.
2.
Sed quod sequitur attendamus. Jam non dico
vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus ejus.
Quomodo ergo intellecturi sumus, et servum et amicum
esse servum bonum, cum dicat, Jam non dico
vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus?
Ita nomen constituit amici, ut auferat servi; non ut
in uno utrumque maneat, sed ut alterum altero decedente
succedat. Quid est hoc? Itane cum praecepta
Domini fecerimus, servi non erimus? Itane tunc servi
non erimus, quando boni servi fuerimus? Et quis
contradicere potest veritati quae ait, Jam non dico vos
servos? Et cur hoc dixerit, docet: Quia servus, inquit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.