PL 35, col. 1847
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 84
ut scias quia talia te oportet praeparare, nisi
quod jam dixi, quia sicut pro nobis Christus animam
suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus
ponere? Sicut enim ait etiam apostolus Petrus, Christus
pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut
sequamur vestigia ejus [(I Petr. II, 21)]
. Hoc est talia
praeparare. Hoc beati martyres ardenti dilectione fecerunt:
quorum si non inaniter memorias celebramus,
atque in convivio quo et ipsi saturati sunt, ad
mensam Domini accedimus, oportet, ut quemadmodum
ipsi, et nos talia praeparemus. Ideo quippe ad
ipsam mensam non sic eos commemoramus, quemadmodum
alios qui in pace requiescunt, ut etiam
pro eis oremus, sed magis ut ipsi pro nobis, ut eorum
vestigiis adhaereamus; quia impleverunt ipsi charitatem
qua Dominus dixit non posse esse majorem.
Talia enim suis fratribus exhibuerunt, qualia de Domini
mensa pariter acceperunt.
2.
Neque hoc ita dictum sit, quasi propterea Domino
Christo pares esse possimus, si pro illo usque
ad sanguinem martyrium duxerimus. Ille potestatem
habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi
eam [(Joan. X, 18)] ; nos autem nec quantum volumus
vivimus, et morimur etiamsi nolumus: ille moriens
mox in se occidit mortem; nos in ejus morte liberamur
a morte: illius caro non vidit corruptionem [(Act. II, 31)] ;
nostra post corruptionem, in fine saeculi
per illum induetur incorruptionem: ille nobis non
indiguit ut nos salvos faceret; nos sine illo nihil possumus
facere: ille se nobis palmitibus praebuet vitem;
nos habere praeter illum non possumus vitam. Postremo
etsi fratres pro fratribus moriantur, tamen in
fraternorum peccatorum remissionem nullius sanguis
martyris funditur, quod fecit ille pro nobis: neque in
hoc quid imitaremur, sed quid gratularemur contulit
nobis. Quatenus ergo martyres pro fratribus sanguinem
suum fuderunt, hactenus talia exhibuerunt, qualia
de mensa dominica perceperunt. In caeteris enim
quae dixi, quamvis nec omnia dicere potui, martyr
Christi longe impar est Christo Quod si quisquam se,
non dico potentiae Christi, sed innocentiae comparabit;
non dicam et alienum se putando sanare, sed
suum saltem nullum habere peccatum: etiam sic avidior
est quam ratio salutis exposcit, multum est ad
ilium, non capit tantum. Et bene quod ista Proverbiorum
sententia commonetur, quae continuo subjungit
atque dicit, Quod si avidior es, noli concupiscere cibos
ejus; satius est enim ut nihil inde sumas, quam ut tibi
plus quam oportet assumas. Haec enim, inquit, vitam
habent fallacem, hoc est hypocrisim. Dicendo enim se
sine peccato esse, justum non potest exhibere, sed
fingere Ideo dictum est, Haec enim habent vitam fallacem.
Unus est solus qui et carnem hominis habere,
et peccatum potuit non habere. Merito quod sequitur,
nobis praecipitur, ac tali verbo atque proverbio humana