PL 35, col. 1846

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 83.3 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 84

est esse, non sola. De fide igitur nobis quam multa
mandata sunt, quam multa de spe, quis potest cuncta
colligere, quis enumerando sufficere? Sed intueamur
quod ait idem apostolus, Plenitudo Legis charitas [(Rom. XIII, 10)]
.
Ubi ergo charitas est, quid est quod
possit deesse? ubi autem non est, quid est quod possit
prodesse? Daemon credit [(Jacobi II, 19)] , nec diligit:
nemo diligit, qui non credit. Frustra quidem, sed
tamen potest sperare veniam qui non diligit: nemo
autem potest desperare qui diligit. Itaque ubi dilectio
est, ibi necessario fides et spes: et ubi dilectio proximi,
ibi necessario etiam dilectio Dei. Qui enim non
diligit Deum, quomodo diligit proximum tanquam
seipsum; quandoquidem non diligit et seipsum? Est
quippe impius et iniquus; qui autem diligit iniquitatem,
non plane diligit, sed odit animam suam [(Psal.
X, 6)] . Hoc ergo praeceptum Domini teneamus, ut nos
invicem diligamus; et quidquid aliud praecepit, faciemus:
quoniam quidquid est aliud hic habemus.
Discernitur quippe ista dilectio ab illa dilectione qua
se invicem diligunt homines sicut homines: nam ut
discerneretur, adjunctum est, sicut dilexi vos. Utquid
enim diligit nos Christus, nisi ut regnare possimus cum
Christo? Ad hoc ergo et nos invicem diligamus, ut dilectionem
nostram discernamus a caeteris, qui non ad hoc
se invicem diligunt, quia nec diligunt. Qui autem
se propter habendum Deum diligunt, ipsi se diligunt:
ergo ut se diligant, Deum diligunt. Non est haec dilectio
in omnibus hominibus: pauci se propterea diligunt,
ut sit Deus omnia in omnibus [(I Cor. XV, 28)] .
TRACTATUS LXXXIV. In illud, Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Cap. XV, V\. 13.
1.
Plenitudinem dilectionis qua nos invicem diligere
debemus, fratres charissimi, definivit Dominus
dicens: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam
suam ponat quis pro amicis suis. Quia ergo superius
dixerat, Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem,
sicut dilexi vos; quibus verbis addidit quod
nunc audistis, Majorem hac dilectionem nemo habet, ut
animam suam ponat quis pro amicis suis: fit ex hoc
consequens, quod idem iste evangelista Joannes in
Epistola sua dicit, Ut quemadmodum Christus pro
nobis animam suam posuit, sic et nos debeamus pro
fratribus animas ponere [(I Joan. III, 16)]
; diligentes
utique invicem sicut ipse dilexit nos, qui pro nobis
animam suam posuit. Nimirum hoc est quod legitur
in Proverbiis Salomonis: Si sederis coenare ad mensam
potentis, considerans intellige quae apponuntur tibi;
et sic mitte manum tuam, sciens quia talia te oportet
praeparare [(Prov. XXIII, 1 et 2)]
. Nam quae mensa est potentis,
nisi unde sumitur corpus et sanguis ejus qui
animam suam posuit pro nobis? Et quid est ad eam
sedere, nisi humiliter accedere? Et quid est considerare
et intelligere quae apponuntur tibi, nisi digne
tantam gratiam cogitare? Et quid est sic mittere manum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.