PL 35, col. 1853
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 87.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 87.3 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 87.1
habere quem veraciter diligit? Quis est longanimis in
bono perseveranter manendo, nisi ferveat diligendo?
Quis est benignus, nisi diligat cui opitulatur? Quis
bonus, nisi diligendo efficiatur? Quis salubriter fidelis,
nisi ea fide quae per dilectionem operatur? Quis
utiliter mansuetus, cui non dilectio moderetur? Quis
ab eo continet unde turpatur, nisi diligat unde honestatur?
Merito itaque magister bonus dilectionem
sic saepe commendat, tanquam sola praecipienda sit,
sine qua non possunt prodesse caetera bona, et quae
non potest haberi sine caeteris bonis, quibus homo
efficitur bonus.
2.
Pro hac autem dilectione patienter debemus
etiam mundi odia sustinere. Necesse est enim ut nos
oderit, quos cernit nolle quod diligit. Sed plurimum
nos de seipso Dominus consolatur, qui cum dixisset, Haec mando vobis, ut diligatis invicem;
adjecit, atque
ait, Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem
vobis odio habuit. Cur ergo se membrum supra verticem
extollit? Recusas esse in corpore, si non vis
odium mundi sustinere cum capite. Si de mundo, inquit, essetis, mundus quod suum erat diligeret.
Universae
utique hoc dicit Ecclesiae, quam plerumque etiam
ipsam mundi nomine appellat: sicut est illud, Deus
erat in Christo, mundum reconcilians sibi [(II Cor. V, 19)]
.
Itemque illud. Non venit Filius hominis ut judicet mundum,
sed ut salvetur mundus per ipsum [(Joan. III, 16)]
.
Et in Epistola sua Joannes ait: Advocatum habemus
ad Patrem, Jesum Christum justum, et ipse propitiator
est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed
etiam totius mundi [(I Joan. II, 1 et 2)]
. Totus ergo mundus
Ecclesia est, et totus mundus odit Ecclesiam. Mundus
igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus
salvatum, inquinatus mundatum.
3.
Sed iste mundus quem Deus in Christo reconciliat
sibi, et qui per Christum salvatur, et cui per
Christum peccatum omne donatur, de mundo electus
est inimico, damnato, contaminato. Ex ea quippe
massa quae tota in Adam periit, fiunt vasa misericordiae,
in quibus est mundus pertinens ad reconciliationem:
quem mundus odit, ex eadem massa pertinens
ad vasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem [(Rom.
IX, 21-23)] . Denique cum dixisset, Si de mundo essetis,
mundus quod suum erat diligeret; continuo subjecit, Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de
mundo, propterea odit vos mundus.
Ergo et ipsi inde
erant, unde ut non essent, electi sunt inde, non meritis
suis, quorum nulla bona praecesserant opera; non
natura, quae tota fuerat per liberum arbitrium in ipsa
radice vitiata: sed gratuita, hoc est vera gratia. Qui
enim de mundo mundum elegit, fecit quod eligeret,
non invenit: quia reliquiae per electionem gratiae salvae
factae sunt. Si autem gratia, inquit, jam non ex
operibus; alioquin gratia jam non est gratia [(Rom.
XI, 5 et 6)]
.
4.
Si autem quaeratur quomodo se diligat mundus
perditionis, qui odit mundum redemptionis; diligit se
utique falsa dilectione, non vera. Proinde falso se diligit,