PL 35, col. 1852

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 86.3 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 86.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 87.1

3.
Et videte, charissimi, quemadmodum non eligat
bonos, sed quos elegit, faciat bonos. Ego, inquit, elegi
vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus
vester maneat. Nonne iste est fructus de quo jam dixerat, Sine me nihil potestis facere
[(Joan. XV, 5)]
? Elegit
ergo, et posuit ut eamus, et fructum afferamus: nullum
itaque fructum unde nos eligeret habebamus. Ut eatis,
inquit, et fructum afferatis. Imus ut afferamus, et ipse
est via qua imus, in qua nos posuit ut eamus. Proinde
in omnibus misericordia ejus praevenit nos. Et fructus,
inquit, vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem
in nomine meo, det vobis. Maneat ergo dilectio; ipse
est enim fructus noster. Quae dilectio nunc est in desiderio,
nondum in saturitate: et ipso desiderio quodcumque
petierimus in nomine unigeniti Filii, dat nobis
Pater. Quod autem accipere salvandis non expedit
nobis, non existimemus nos petere in nomine Salvatoris:
sed hoc petimus in nomine Salvatoris, quod
pertinet ad rationem salutis.
TRACTATUS LXXXVII. De eo quod dicit Jesus, Haec mando vobis, ut diligatis invicem; usque ad id, Sed ego elegi vos de mundo; propterea odit vos mundus. Cap. XV, V\. 17-19.
1.
In lectione evangelica quae hanc antecedit, dixerat
Dominus: Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posu
vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat:
ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
De quibus verbis jam nos quod Dominus dedit,
disseruisse meministis. Hic autem dicit, sequenti
scilicet lectione, quam modo cum recitaretur, audistis: Haec mando vobis, ut diligatis invicem.
Ac per
hoc intelligere debemus hunc esse fructum nostrum
de quo ait, Ego vos elegi ut eatis, et fructum afferatis,
et fructus vester maneat. Et quod adjunxit, Ut quodcumque
petieritis Patrem in nomine meo, det vobis: tunc
utique dabit nobis, si diligamus invicem; cum et hoc
ipsum ipse dederit nobis, qui nos elegit non habentes
fructum, quia non eum nos elegeramus; et posuit nos
ut fructum afferamus, hoc est, invicem diligamus:
quem fructum sine illo habere non possumus, sicut
palmites facere sine vite nihil possunt. Charitas ergo
est fructus noster, quam definit Apostolus, de corde
puro et conscientia bona, et fide non ficta [(I Tim. I, 5)]
.
Hac diligimus invicem, hac diligimus Deum. Neque
enim vera dilectione diligeremus invicem, nisi diligentes
Deum Diligit enim unusquisque proximum
tanquam seipsum, si diligit Deum: nam si non diligit
Deum, non diligit seipsum. In his enim duobus praeceptis
charitatis tota Lex pendet et Prophetae [(Matth.
XXII, 40)] : hic est fructus noster. De fructu itaque
nobis mandans, Haec mando, inquit, vobis, ut diligatis
invicem. Unde et apostolus Paulus, cum contra opera
carnis commendare fructum spiritus vellet, a capite
hoc posuit, Fructus, inquit, spiritus charitas est: ac
deinde caetera tanquam ex isto capite exorta et religata
contexuit, quae sunt, gaudium, pax, longanimitas,
benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia [(Galat.
V, 22)]
. Quis autem bene gaudet, qui bonum non diligit
unde gaudet? Quis pacem veram, nisi cum illo potest

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.