PL 35, col. 1851

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 86.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 86.2

[(Rom. VIII, 23)] ;
verum etiam salutem animarum nostrarum,
de qua dicit Apostolus Petrus? Utriusque
enim rei felicitas isto tempore atque in hac mortalitate
in spe potius habetur, quam in re tenetur. Verum
hoc interest, quod exterior noster homo, id est
corpus, adhuc corrumpitur; interior autem, id est
anima, jam renovatur de die in diem [(II Cor. IV, 16)] .
Itaque sicut immortalitatem carnis et salutem animarum
futuram exspectamus, quamvis jam pignore
accepto salvi facti esse dicamur; ita omnium notitiam
quaecumque Unigenitus audivit a Patre, futuram sperare
debemus, quamvis hoc jam se fecisse dixerit
Christus.
2.
Non vos me elegistis, inquit, sed ego vos elegi.
Haec est illa ineffabilis gratia. Quid enim eramus
quando Christum nondum elegeramus, et ideo non
diligebamus? Nam qui eum non elegit, quomodo diligit?
Numquid jam in nobis erat quod in Psalmo canitur: Elegi abjectus esse in domo Domini, magis quam
habitare in tabernaculis peccatorum
[(Psal. LXXXIII, 11)]
?
Non utique. Quid ergo eramus, nisi iniqui et perditi?
Neque enim jam credideramus in eum, ut eligeret
nos: nam si jam credentes elegit, electus elegit.
Cur ergo diceret, Non vos me elegistis, nisi quia misericordia
ejus praevenit nos [(Psal. LVIII, 11)] ? Hic
certe vacat vana illorum ratiocinatio, qui praescientiam
Dei defendunt contra gratiam Dei, et
ideo dicunt nos electos ante mundi constitutionem [(Ephes. I, 4)] ,
quia praescivit nos Deus futuros bonos,
non seipsum nos facturum bonos. Non hoc
dicit, qui dicit, Non vos me elegistis. Quoniam si
propterea nos elegisset, quia bonos futuros esse nos
praesciverat; simul etiam praescisset quod eum non
fuissemus prius electuri. Non enim aliter esse possemus
boni: nisi forte dicendus est bonus qui non elegit
bonum. Quid ergo elegit in non bonis? Non enim
electi sunt quia boni fuerunt, qui boni non essent
nisi electi essent. Alioquin gratia jam non est gratia,
si praecessisse contendimus merita. Haec quippe electio
gratiae est, de qua dicit Apostolus: Sic ergo et in hoc
tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt.
Unde subjungit: Si autem gratia, jam non ex operibus;
alioquin gratia jam non est gratia [(Rom. XI, 5,
6)]
. Audi, ingrate, audi: Non vos me elegistis, sed
ego elegi vos. Non est ut dicas, Ideo electus sum,
quia jam credebam. Si enim credebas in eum, jam
elegeras eum. Sed audi: Non vos me elegistis. Non
est ut dicas, Antequam crederem, jam bona operabar,
ideo electus sum. Quid enim est boni operis ante
fidem, cum dicat Apostolus, Omne quod non est ex
fide, peccatum est [(Id. XIV, 23)]
? Quid ergo dicturi
sumus audiendo, Non vos me elegistis; nisi quia mali
eramus et electi sumus, ut boni per gratiam nos eligentis
essemus? Non est enim gratia, si praecesserant
merita: est autem gratia; haec igitur non invenit,
sed effecit merita.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.