PL 35, col. 1984
In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign
In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 1.8 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.9 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.0
Christo advocatum, et inveniri inter damnandos superbos.
Fratres, Jesum Christum justum, ipsum habemus
advocatum ad Patrem; ipse propitiatio est peccatorum
nostrorum. Hoc qui tenuit, haeresim non fecit; hoc
qui tenuit, schisma non fecit. Unde enim facta sunt
schismata? Cum dicunt homines, Nos justi sumus;
cum dicunt homines, Nos sanctificamus immundos,
nos justificamus impios, nos petimus, nos impetramus.
Joannes autem quid dixit? Et si quis peccaverit,
advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum.
Sed dicet aliquis: Ergo sancti non petunt pro
nobis? ergo episcopi et praepositi non petunt pro populo?
Sed attendite Scripturas, et videte quia et praepositi
commendant se populo. Nam Apostolus dicit
plebi, Orantes simul et pro nobis [(Coloss. IV, 3)]
. Orat
Apostolus pro plebe, orat plebs pro Apostolo. Oramus
pro vobis, fratres: sed et vos orate pro nobis.
In vicem pro se omnia membra orent, caput pro omnibus
interpellet. Propterea non mirum quia sequitur
hic, et claudit ora dividentibus Ecclesiam Dei. Qui
enim dixit, Jesum Christum habemus justum, et ipse
propitiatio est peccatorum nostrorum: propter illos qui
se divisuri erant, et dicturi, Ecce hic est Christus, ecce
illic [(Matth. XXIV, 23)]
; et vellent ostendere eum in
parte qui emit totum, et possidet totum; continuo
secutus est, Non tantum nostrorum, sed et totius
mundi. Quid est hoc, fratres? Certe invenimus eam in
campis saltuum [(Psal. CXXXI, 6)]
, invenimus Ecclesiam
in omnibus gentibus. Ecce Christus propitiatio
est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed
et totius mundi. Ecce habes Ecclesiam per totum
mundum; noli sequi falsos justificatores, et veros
praecisores. In illo monte esto qui implevit orbem
terrarum [(Dan. II, 35)] : quia Christus propitiatio est
peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed et
totius mundi, quem suo sanguine comparavit.
9.
Et in hoc, inquit, cognoscimus eum, si mandata
ejus servaverimus. Quae mandata? Qui dicit quia cognovit
eum, et mandata ejus non servat; mendax est, et
in hoc veritas non est. Sed adhuc quaeris, Quae mandata? Qui autem,
inquit, servaverit verbum ejus, vere
in hoc perfecta est dilectio Dei. Videamus ne ipsum
mandatum dilectio vocetur. Quaerebamus enim, quae
mandata, et ait, Qui autem servaverit verbum ejus, vere
in hoc perfecta est dilectio Dei. Attende Evangelium,
si non est hoc mandatum: Mandatum, inquit, novum
do vobis, ut vos invicem diligatis [(Joan. XIII, 34)]
. In
hoc cognoscimus quia in ipso sumus, si in ipso perfecti
fuerimus. Perfectos in dilectione vocat: quae est
perfectio dilectionis? Et inimicos diligere, et ad hoc
diligere, ut sint fratres. Non enim dilectio nostra carnalis
esse debet. Optare alicui salutem temporalem,
bonum est; sed et si desit, anima tuta sit. Optas alicui
amico tuo vitam? bene facis. Gaudes de morte