PL 35, col. 1985
In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign
In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 1.10 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.9 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.11
inimici tui? male facis. Sed forte et amico tuo vita
illa quam optas inutilis est, et inimico tuo mors de
qua gaudes utilis fuit. Incertum est utrum alicui sit
utilis vita ista, an inutilis; vita vero quae est apud
Deum, sine dubio utilis est. Sic dilige inimicos tuos,
ut fratres optes; sic dilige inimicos tuos, ut in societatem
tuam vocentur. Sic enim dilexit ille qui in
cruce pendens ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt
quid faciunt [(Luc. XXIII, 34)]
. Neque enim dixit, Pater,
vivant isti multo tempore; me quidem occidunt, sed
ipsi vivant. Sed quid ait? Ignosce illis, quia nesciunt
quid faciunt. Mortem sempiternam ab eis expellebat,
prece misericordissima, et potentia praestantissima.
Multi ex eis crediderunt, et dimissus est eis fusus sanguis
Christi. Primo fuderunt cum saevirent, nunc biberunt
cum crederent. In hoc cognoscimus quia in
ipso sumus, si in ipso perfecti fuerimus. De ipsa perfectione
diligendorum inimicorum Dominus admonens
ait: Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester
coelestis perfectus est [(Matth. V, 48)]
. Qui ergo dicit se
in ipso manere, debet sicut ipse ambulavit et ipse ambulare.
Quomodo, fratres? Quid nos monet? Qui
dicit se in ipso manere, id est in Christo, debet
sicut ille ambulavit et ipse ambulare. Forte hoc nos
monet, ut ambulemus in mari? Absit. Hoc ergo,
ut ambulemus in via justitiae. In qua via? Jam commemoravi.
Fixus in cruce erat, et in ipsa via ambulabat:
ipsa est via charitatis, Pater, ignosce illis,
quia nesciunt quid faciunt. Sic ergo, si didiceris orare
pro inimico tuo, ambulas viam Domini.
10.
Dilectissimi, non mandatum novum scribo vobis,
sed mandatum vetus quod habebatis ab initio. Quod
mandatum vetus dixit? Quod habebatis, inquit, ab
initio. Ideo ergo vetus, quia jam illud audistis: alioquin
contrarius erit Domino, ubi ait, Mandatum novum
do vobis, ut vos invicem diligatis. Sed mandatum
vetus quare? Non quia ad veterem hominem pertinet.
Sed quare? Quod habebatis ab initio. Mandatum vetus,
est verbum quod audistis. Ideo ergo vetus, quia jam
audistis. Et idipsum novum ostendit dicens, Iterum
mandatum novum scribo vobis. Non alterum, sed idem
ipsum quod dixit vetus, idem est et novum. Quare? Quod est verum in ipso et in vobis.
Jam quare vetus,
audistis; quia jam illud noveratis. Quare autem novum? Quia tenebrae transierunt, et lux vera jam lucet.
Ecce unde novum: quia tenebrae ad veterem hominem,
lux vero ad novum pertinet. Quid dicit apostolus
Paulus? Exuite vos veterem hominem, et induite
novum [(Coloss. III, 9, 10)]
. Et iterum quid dicit? Fuistis
aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino [(Ephes. V, 8)]
.
11.
Qui dicit se esse in lumine; modo manifestat totum
quod dixit: Qui dicit se esse in lumine, et fratrem
suum odit, in tenebris est usque adhuc. Eia, fratres
mei, quamdiu dicemus vobis, Diligite inimicos [(Matth. V, 44)]
?
Videte, quod pejus est, ne adhuc fratres
oderitis. Si fratres solum amaretis, nondum essetis