PL 35, col. 1989
In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign
In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 2.1 · Ten Homilies on the First Epistle of John 2.2 · Ten Homilies on the First Epistle of John 2.0
insidiae infirmiores quosque et negligentiores circumvenire
non cessant. Mementote Dominum nostrum et
salvatorem Jesum Christum, et mortuum esse pro nobis
et resurrexisse; mortuum scilicet propter delicta
nostra, resurrexisse propter justificationem nostram [(Rom. IV, 25)] .
Sicut modo audistis quia discipulorum
duorum quos invenit in via, tenebantur oculi ne
eum agnoscerent: et invenit eos desperantes de redemptione
quae erat in Christo, et existimantes jam
illum passum et mortuum fuisse, sicut hominem, nec
tanquam Filium Dei putantes semper vivere; et in
carne ita mortuum ut non revivisceret, sed tanquam
unum ex Prophetis: sicut verba eorum paulo ante qui
intenti eratis, audistis. Tunc aperuit illis Scripturas,
incipiens a Moyse per omnes Prophetas, ostendens
eis omnia quae passus erat praedicta fuisse; ne illi
magis moverentur, si resurrexisset Dominus, et magis
ei non crederent, si de illo ista ante dicta non essent.
Firmitas enim fidei in eo est, quia omnia quae
evenerunt in Christo, praedicta sunt. Discipuli ergo
eum non agnoverunt, nisi in fractione panis. Et vere
qui non sibi judicium manducat et bibit [(I Cor. XI, 29)] ,
in fractione panis Christum agnoscit. Postea et illi undecim
putabant se spiritum videre. Praebuit se palpandum,
qui se praebuit crucifigendum; crucifigendum inimicis,
palpandum amicis: medicus tamen omnium, et
illorum impietatis, et istorum incredulitatis. Namque
audistis cum Actus Apostolorum legerentur, quot millia
crediderunt ex interfectoribus Christi [(Act. II, 41)] .
Si crediderunt postea qui occiderant, non erant credituri
qui paululum dubitabant? Et ipsis tamen (quod
maxime debetis animadvertere, et memoriae vestrae
mandare, quia contra insidiosos errorores Deus voluit
ponere firmamentum in Scripturis, contra quas nullus
audet loqui, qui quoquo modo se vult videri christianum)
cum se palpandum praebuisset, non illi suffecit,
nisi de Scripturis confirmaret cor credentium:
prospiciebat enim nos futuros; in quo quod palpemus
nos non habemus, sed quod legamus habemus.
Si enim propterea illi crediderunt, quia tenuerunt et
palpaverunt; nos quid faciemus? Jam Christus ascendit
in coelum, non est venturus nisi in fine, ut judicet
de vivis et mortuis: unde credituri sumus, nisi unde
et ipsos palpantes voluit confirmari? Aperuit enim
illis Scripturas, et ostendit eis quia oportebat pati Christum,
et impleri omnia quae de illo scripta sunt in lege
Moysi, et Prophetis, et Psalmis. Omnem veterem
textum Scripturarum circumplexus est. Quidquid illarum
Scripturarum est, Christum sonat; sed si aures
inveniat. Et aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas.
Unde et nobis hoc orandum est, ut ipse sensum
nostrum aperiat.
2.
Quid autem ostendit Dominus scriptum de se in
lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis? quid ostendit?
Ipse dicat. Breviter hoc Evangelista posuit, ut nos
nossemus quid in tanta latitudine Scripturarum credere
et intelligere debeamus. Certe multae sunt paginae,