PL 35, col. 1990

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 2.2 · Ten Homilies on the First Epistle of John 2.3 · Ten Homilies on the First Epistle of John 2.0

et multi libri, hoc habent omnes quod dixit Dominus
breviter discipulis suis. Quid est hoc? Quia oportebat
pati Christum, et resurgere tertia die. Habes jam
de sponso, quia oportebat Christum pati et resurgere.
Commendatus est nobis sponsus. De sponsa videamus
quid dicat; ut tu cum cognoveris sponsum et sponsam,
non sine causa ad nuptias venias. Celebratio
enim nuptiarum omnis celebratio: Ecclesiae nuptiae
celebrantur. Ducturus est uxorem filius regis, et ipse
filius regis rex: et qui frequentant, ipsi sunt sponsa.
Non quomodo in nuptiis carnalibus alii frequentant
nuptias, et alia nubit, in Ecclesia qui frequentant, si
bene frequentant, sponsa fiunt. Omnis enim Ecclesia
sponsa Christi est, cujus principium et primitiae caro
Christi est: ibi juncta est sponsa sponso in carne.
Merito carnem ipsam cum commendaret, panem
fregit; et merito in fractione panis aperti sunt oculi
discipulorum, et agnoverunt eum. Quid ergo dixit
Dominus scriptum esse de se in Lege, et Prophetis, et
Psalmis? Quia oportebat pati Christum. Si non adderet, et resurgere,
recte illi plangerent, quorum oculi tenebantur;
sed et resurgere praedictum est. Et utquid
hoc? quare oportebat pati Christum et resurgere?
Propter illum psalmum quem vobis maxime commendavimus,
quarta sabbati, statione prima novissimae
hebdomadis. Quare oportebat Christum pati et resurgere?
Propterea: Commemorabuntur et convertentur
ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu
ejus universae patriae gentium [(Psal. XXI, 28)]
.
Nam ut noveritis quia oportebat pati Christum et resurgere;
et hic quid addidit, ut post commendationem
sponsi commendaret et sponsam? Et praedicari, inquit, in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum
per omnes gentes, incipiens ab Jerusalem.
Audistis,
fratres, tenete. Nemo dubitet de Ecclesia, quia
per omnes gentes est; nemo dubitet, quia ab Jerusalem
coepit, et omnes gentes implevit. Agnoscimus
agrum ubi vitis plantata est: cum autem creverit,
non agnoscimus, quia totum occupavit. Unde coepit? Ab Jerusalem.
Quo pervenit? Ad omnes gentes. Paucae
remanserunt, omnes tenebit. Interea dum omnes tenet,
aliqua sarmenta inutilia visa sunt agricolae praecidenda;
et fecerunt haereses et schismata. Non vos
inducant praecisa, ut praecidamini; hortamini magis
quae praecisa sunt, ut iterum inserantur. Manifestum
est Christum passum, resurrexisse, et ascendisse in
coelum: manifestata est et Ecclesia, quia praedicatur in
nomine ejus poenitentia et remissio peccatorum per
omnes gentes. Unde coepit? Incipiens ab Jerusalem.
Audit stultus, vanus, et quid amplius dicturus sum
quam caecus, qui tam magnum montem non videt; qui
contra lucernam in candelabro positam oculos claudit?
3.
Cum eis dicimus, Si christiani catholici estis,
communicate illi Ecclesiae unde Evangelium toto orbe
diffunditur; illi Jerusalem communicate, quando eis
dicimus, respondent nobis, Non communicamus illi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.