PL 35, col. 1991
In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign
In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 2.3 · Ten Homilies on the First Epistle of John 2.0
civitati ubi occisus est rex noster, ubi occisus est Dominus
noster: quasi oderint civitatem ubi occisus est
Dominus noster. Occiderunt Judaei quem invenerunt
in terra, exsufflant isti eum qui sedet in coelo. Qui
sunt pejores, qui contempserunt quia hominem putabant,
an qui Sacramenta ejus exsufflant, quem jam
Deum confitentur? Sed oderunt videlicet civitatem in
qua occisus est Dominus ipsorum. Pii homines et misericordes,
multum dolent occisum esse Christum, et
occidunt in hominibus Christum! At ille dilexit illam
civitatem, et misertus est ejus: inde dixit incipere
praedicationem suam, Incipiens ab Jerusalem. Ille ibi
principium fecit praedicationis nominis sui: et tu
exhorrescis communionem illius civitatis? Non est
mirum si praecisus odisti radicem. Quid ait ille discipulis
suis? Estote sedentes in civitate, quia ego mitto
promissionem meam in vos [(Luc. XXIV, 13-49)]
. Ecce
quam civitatem oderunt. Forte amarent, si Judaei interfectores
Christi in illa habitarent. Manifestum est
enim omnes interfectores Christi, id est Judaeos, expulsos
esse de illa civitate. Quae habebat saevientes in
Christum, habet adorantes Christum. Propterea illam
isti oderunt, quia Christiani in illa sunt. Ibi voluit sedere
discipulos suos, et ibi illis mittere Spiritum sanctum.
Ubi inchoata est Ecclesia, nisi ubi venit de
coelo Spiritus sanctus, et implevit uno loco sedentes
centum viginti? Duodenarius ille numerus decuplatus
erat. Sedebant centum viginti homines, et venit Spiritus
sanctus, et implevit totum locum, et factus est
sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et linguae divisae
sunt velut ignis. Audistis Actus Apostolorum, hodie
lecta est ipsa lectio: Coeperunt linguis loqui quomodo
Spiritus dabat eis pronuntiare. Et omnes qui aderant
illic, de diversis gentibus venientes Judaei, agnoscebant
unusquisque linguam suam; et mirabantur
illos idiotas et imperitos subito didicisse non unam
aut duas linguas, sed omnium omnino gentium [(Act.
I, 15, et II, 1, 12)] . Ubi ergo jam omnes linguae sonabant,
omnes linguae crediturae ostendebantur. Isti autem
qui multum amant Christum, et ideo nolunt communicare
civitati quae interfecit Christum, sic honorant
Christum, ut dicant illum remansisse ad duas
linguas, latinam, et punicam, id est, afram. Solas
duas linguas tenet Christus? Istae enim duae linguae
solae sunt in parte Donati, plus non habent. Evigilemus,
fratres, videamus potius donum Spiritus Dei, et
credamus ante dictis de illo, et videamus impleta quae
ante dicta sunt in Psalmo: Non sunt loquelae neque
sermones, quorum non audiantur voces eorum. Et ne
forte ipsae linguae venerunt ad unum locum, et non
potius donum Christi venit ad omnes linguas, audi
quid sequitur: In omnem terram exiit sonus eorum, et
in fines orbis terrae verba eorum. Quare hoc? Quia in
sole posuit tabernaculum suum [(Psal. XVIII, 4 6)]
, id
est, in manifesto. Tabernaculum ejus, caro ejus; tabernaculum