PL 35, col. 1993

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 2.6 · Ten Homilies on the First Epistle of John 2.7 · Ten Homilies on the First Epistle of John 2.5

aeternitate genitus, in aeternitate genitus: nullo initio,
nullo termino, nullo spatio latitudinis; quia est quod
est, quia ipse est qui est. Hoc nomen suum dixit Moysi: Dices eis, Qui est, misit me ad vos
[(Exod. III, 14)]
. Quid
ergo ante Abraham? quid ante Noe? quid ante Adam?
Audi Scripturam: Ante luciferum genui te [(Psal. CIX, 3)]
.
Postremo ante coelum et terram. Quare? Quia omnia
per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [(Joan.
I, 3)]
. Ideo patres agnoscite: patres enim fiunt agnoscendo
quod est ab initio.
6.
Scribo vobis, juvenes. Filii sunt, patres sunt, juvenes
sunt; filii, quia nascuntur; patres, quia principium
agnoscunt: juvenes quare? Quia vicistis malignum.
In filiis nativitas, in patribus antiquitas, in
juvenibus fortitudo. Si malignus a juvenibus vincitur,
pugnat nobiscum. Pugnat, sed non expugnat. Quare?
Quia nos sumus fortes, an quia ille est fortis in nobis,
qui inter manus persequentium infirmus inventus est?
Ille nos fortes fecit, qui persequentibus non restitit.
Crucifixus est enim ex infirmitate, sed vivit ex virtu e
Dei [(II Cor. XIII, 4)] .
7.
Scribo vobis, pueri. Unde pueri? Quia cognovistis
Patrem. Scribo vobis, patres: commendat hoc, et repetit,
Quia cognovistis eum qui a principio est. Mementote
vos patres esse: si obliviscimini eum qui a
principio est, perdidistis paternitatem. Scribo vobis,
juvenes. Etiam atque etiam considerate, quia juvenes
estis: pugnate, ut vincatis; vincite, ut coronemini;
humiles estote, ne cadatis in pugna. Scribo vobis, juvenes,
quia fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et
vicistis malignum.
8.
Haec omnia, fratres, quia cognovimus id quod a
principio est quia fortes sumus, quia cognovimus Patrem:
omnia ista quasi cognitionem commendant, charitatem
non commendant? Si cognovimus, amemus:
nam cognitio sine charitate non salvos fecit. Scientia
inflat, charitas aedificat [(I Cor. VIII, I)] . Si confiteri
vultis et non amare, incipitis daemonibus similes esse.
Confitebantur daemones Filium Dei, et dicebant, Quid
nobis et tibi [(Matth. VIII, 29)]
? et repellebantur. Confitemini,
et amplectimini. Illi enim timebant de iniquitatibus
suis; vos amate dimissorem iniquitatum vestrarum.
Sed quomodo poterimus amare Deum, si
amamus mundum? Parat nos ergo inhabitari charitate.
Duo sunt amores, mundi et Dei: si mundi amor
habitet, non est qua intret amor Dei: recedat amor
mundi et habitet Dei; melior accipiat locum. Amabas
mundum, noli amare mundum: cum exhauseris
cor tuum amore terreno, hauries amorem divinum; et
incipit habitare jam charitas, de qua nihil mali potest
procedere. Audite ergo verba purgantis modo. Quasi
agrum invenit corda hominum: sed quomodo invenit?
Si silvam invenit, exstirpat; si agrum purgatum invenit,
plantat. Plantare ibi vult arborem, charitatem.
Et quam silvam vult exstirpare? Amorem mundi. Audi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.