PL 35, col. 1994

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 2.9 · Ten Homilies on the First Epistle of John 2.8 · Ten Homilies on the First Epistle of John 2.10

exstirpatorem silvae. Nolite diligere mundum, hoc enim
sequitur, neque ea quae sunt in mundo. Si quis dilexerit
mundum, dilectio Patris non est in ipso.
9.
Audistis quia si quis dilexerit mundum, dilectio
Patris non est in ipso. Ne quis dicat in corde suo falsum
esse hoc, fratres: Deus dicit, per Apostolum Spiritus
sanctus locutus est, nihil verius, Si quis dilexerit
mundum, dilectio Patris non est in ipso. Vis habere dilectionem
Patris, ut sis cohaeres Filii? Noli diligere
mundum. Exclude malum amorem mundi, ut implearis
amore Dei. Vas es, sed adhuc plenus es; funde
quod habes, ut accipias quod non habes. Certe jam
renati sunt ex aqua et Spiritu fratres nostri; et nos ante
aliquot annos renati sumus ex aqua et Spiritu. Bonum
est nobis ut non diligamus mundum, ne remaneant in
nobis Sacramenta ad damnationem, non firmamenta ad
salutem Firmamentum salutis est, habere radicem charitatis,
habere virtutem pietatis, non formam solam.
Bona forma, sancta forma: sed quid valet forma, si non
teneat radicem? Sarmentum praecisum nonne in ignem
mittitur? Habe formam, sed in radice. Quomodo autem
radicamini, ut non eradicemini? Tenendo charitatem,
sicut dicit apostolus Paulus, In charitate radicati et fundati [(Ephes. III, 17)]
.
Quomodo ibi radicabitur charitas,
inter tanta silvosa amoris mundi? Exstirpate silvas.
Magnum semen posituri estis; non sit in agro quod
effocet semen. Haec sunt verba exstirpantia quae dixit: Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo.
Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in eo.
10.
Quia omne quod in mundo est, desiderium est
carnis, et desiderium oculorum, et ambitio saeculi, tria
dixit, quae non sunt ex Patre, sed ex mundo sunt. Et
mundus transit et desideria ejus: qui autem fecerit voluntatem
Dei, manet in aeternum, sicut et ipse manet in
aeternum. Quare non amem quod fecit Deus? Quid
vis? utrum amare temporalia, et transire cum tempore;
an mundum non amare, et in aeternum vivere
cum Deo? Rerum temporalium fluvius trahit: sed tanquam
circa fluvium arbor nata est Dominus noster
Jesus Christus. Assumpsit carnem, mortuus est, resurrexit,
ascendit in coelum. Voluit se quodammodo
circa fluvium temporalium plantare. Raperis in praeceps?
tene lignum. Volvit te amor mundi? tene Christum.
Propter te factus est temporalis, ut tu fias aeternus;
quia et ille sic factus est temporalis, ut maneret
aeternus. Accessit illi aliquid ex tempore, non decessit
ex aeternitate. Tu autem temporalis natus es,
et per peccatum temporalis factus es: tu factus
es temporalis per peccatum, ille factus est temporalis
per misericordiam dimittendi peccata. Quantum interest,
cum duo sunt in carcere, inter reum et visitatorem
ipsius? Homo enim aliquando venit ad amicum
suum, et intrat visitare eum, et ambo in carcere videntur;
sed multum distant et distincti sunt. Illum
causa premit, illum humanitas adduxit. Sic in ista
mortalitate, nos reatu tenebamur; ille misericordia
descendit: intravit ad captivum redemptor, non oppressor.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.