PL 35, col. 1995
In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign
In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 2.11 · Ten Homilies on the First Epistle of John 2.10 · Ten Homilies on the First Epistle of John 2.12
Dominus pro nobis sanguinem suum fudit,
redemit nos, mutavit spem nostram. Adhuc portamus
mortalitatem carnis, et de futura immortalitate praesumimus:
et in mari fluctuamus, sed anchoram spei
in terra jam fiximus.
11.
Sed non diligamus mundum, neque ea quae in
mundo sunt. Quae enim in mundo sunt, desiderium carnis
est, et desiderium oculorum, et ambitio saeculi. Tria
sunt ista: ne quis forte dicat, Quae in mundo sunt,
Deus fecit, id est, coelum et terram, mare, solem, lunam,
stellas, omnia ornamenta coelorum. Quae sunt
ornamenta maris? Omnia repentia. Quae terrae? Animalia,
arbores, volatilia. Ista sunt in mundo, Deus illa
fecit. Quare ergo non amem quod Deus fecit? Spiritus
Dei sit in te, ut videas quia haec omnia bona sunt: sed
vae tibi si amaveris condita, et deserueris conditorem.
Pulchra sunt tibi; sed quanto est ille pulchrior qui
ista formavit? Intendat Charitas vestra. Similitudinibus
enim potestis instrui: ne subrepat vobis satanas,
dicens quod solet dicere. Bene vobis sit in creatura
Dei; quare illa Tecit, nisi ut bene vobis sit? Et inebriantur,
et pereunt, et obliviscuntur Creatorem suum:
dum non temperanter, sed cupide utuntur creatis,
Creator contemnitur. De talibus dicit Apostolus: Coluerunt
et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui
est benedictus in saecula [(Rom. I, 25)]
. Non te prohibet
Deus amare ista, sed non diligere ad beatitudinem;
sed approbare et laudare ut ames Creatorem. Quemadmodum,
fratres, si sponsus faceret sponsae suae annulum,
et illa acceptum annulum plus diligeret quam
sponsum qui illi fecit annulum; nonne in ipso dono
sponsi adultera anima deprehenderetur, quamvis hoc
amaret quod dedit sponsus? Certe hoc amaret quod
dedit sponsus: tamen si diceret, Sufficit mihi annulus
iste, jam illius faciem nolo videre; qualis esset? Quis
non detestaretur hanc amentiam? quis non adulterinum
animum convinceret? Amas aurum pro viro, amas
annulum pro sponso: si hoc est in te, ut ames annulum
pro sponso tuo, et nolis videre sponsum tuum;
ad hoc tibi arrham dedit, ut non te oppigneraret, sed
averteret. Ad hoc utique arrham dat sponsus, ut in
arrha sua ipse ametur. Ergo dedit tibi Deus omnia
ista, ama illum qui fecit. Plus est quod tibi vult dare,
id est, seipsum, qui ista fecit. Si autem amaveris haec,
quamvis illa Deus fecerit, et neglexeris Creatorem, et
amaveris mundum; nonne tuus amor adulterinus deputabitur
?
12.
Mundus enim appellatur non solum ista fabrica
quam fecit Deus, coelum et terra, mare, visibilia et
invisibilia: sed habitatores mundi mundus vocantur,
quomodo domus vocatur et parietes et inhabitantes.
Et aliquando laudamus domum, et vituperamus inhabitantes.
Dicimus enim, Bona domus; quia marmorata
est et pulchre laqueata: et aliter dicimus, Bona
domus; nemo ibi patitur injuriam, nullae rapinae,
nullae oppressiones ibi fiunt. Modo non parietes laudamus,
sed inhabitatores parietum: domus tamen