PL 35, col. 1996

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 2.13 · Ten Homilies on the First Epistle of John 2.12 · Ten Homilies on the First Epistle of John 14

vocatur, sive illa, sive illa, Omnes enim dilectores
mundi, quia dilectione inhabitant mundum; sicut
coelum inhabitant quorum sursum est cor, et ambulant
carne in terra: omnes ergo dilectores mundi
mundus vocantur. Ipsi non habent nisi ista tria, desiderium
carnis, desiderium oculorum, et ambitionem
saeculi. Desiderant enim manducare, bibere, concumbere,
uti voluptatibus istis. Numquid non est in his
modus? Aut quando dicitur, Nolite ista diligere, huc
dicitur, ut non manducetis, aut non bibatis, aut filios
non procreetis? Non hoc dicitur. Sed sit modus propter
Creatorem, ut non vos illigent ista dilectione; ne
ad fruendum hoc ametis, quod ad utendum habere debetis.
Non autem probamini, nisi quando vobis proponuntur
duo, hoc aut illud: Justitiam vis, an lucra? Non habeo
unde vivam, non habeo unde manducem, non habeo unde
bibam. Sed quid, si non potes habere ista nisi per
iniquitatem? Nonne melius amas quod non amittis,
quam iniquitatem committis? Lucrum auri vides,
damnum fidei non vides. Hoc ergo, ait nobis, desiderium
carnis est, id est, desiderium earum rerum quae
pertinent ad carnem, sicut cibus et concubitus, et
caetera hujusmodi.
13.
Et desiderium oculorum: desiderium oculorum
dicit omnem curiositatem. Jam quam late patet curiositas?
Ipsa in spectaculis, in theatris, in sacramentis
diaboli, in magicis artibus, in maleficiis ipsa est
curiositas. Aliquando tentat etiam servos Dei, ut velint
quasi miraculum facere, tentare utrum exaudiat
illos Deus in miraculis; curiositas est, hoc est desiderium
oculorum; non est a Patre. Si dedit Deus,
fac; obtulit enim ut facias: non enim qui non fecerunt,
ad regnum Dei non pertinebunt. Cum gauderent
Apostoli quia daemonia eis subjecta erant, quid
eis dixit Dominus? Nolite in hoc gaudere; sed gaudete
quoniam nomina vestra scripta sunt in coelo [(Luc. X,
20)]
. Inde voluit gaudere Apostolos, unde gaudes et
tu. Vae tibi enim, si nomen tuum non est scriptum in
coelo. Numquid vae tibi, si non suscitaveris mortuus?
numquid vae tibi, si non ambulaveris in mari? numquid
vae tibi, si non excluseris daemonia? Si accepisti
unde facias, utere humiliter, non superbe. Nam et
de quibusdam pseudoprophetis dixit Dominus, quia
facturi sunt signa et prodigia [(Matth. XXIV, 24)] . Ergo
non sit ambitio saeculi. Ambitio saeculi superbia est.
Jactare se vult in honoribus; magnus sibi videtur
homo, sive de divitiis, sive de aliqua potentia.
14.
Tria sunt ista, et nihil invenis unde tentetur cupiditas
humana, nisi aut desiderio carnis, aut desiderio
oculorum, aut ambitione saeculi. Per ista tria tentatus
est Dominus a diabolo. Desiderio carnis tentatus
est, quando dictum est ei, Si Filius Dei es, dic lapidibus
istis ut panes fiant; quando esurivit post jejunium.
Sed quomodo repulit tentatorem, et docuit pugnare
militem? Attende quid illi ait: Non in solo pane vivit
homo, sed in omni verbo Dei. Tentatus est et desiderio
oculorum de miraculo, quando ei dixit: Mitte te deorsum,
quia scriptum est, Angelis suis mandavit de te, ut
suscipiant te, ne quando offendas ad lapidem pedem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.